シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber X, Caput XXXIII 第X巻 第XXXIII章

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.

首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 368C · 6 sectiones

Epistolarum libri decem 10.33.1

1

Si divinae clementiae tuae merita cogitantur, nullae opes, quas aut natura sufficit, aut fortuna circumfert, gratiam nostri erga te amoris aequabunt, D. imperator.

PL 18, 368C

あなたの神的な寛容の功績を思うなら、自然が賄い、あるいは運命がもたらす、いかなる富も、あなたに対する我々の愛の好意には釣り合わないだろう、主なる皇帝よ。

Epistolarum libri decem 10.33.2

2

Sed, ut mea fert opinio, publicum de optimo imperatore judicium non est muneribus aestimandum: senatus tamen promptus obsequi, omnes officiorum partes ultro arripit, quibus indicatur affectio, et salutare numen tuum precatur, ut in hac oblatione, quae nonnihil superioribus addidit, intelligas hoc esse curatum ne sub te minus posse videamur.

PL 18, 368C

しかし、私の考えでは、最善の皇帝に対する公の判断は、贈り物で測られるべきでない。それでも元老院は従順に、愛情を示す務めの役割をすべて自ら進んで担い、あなたの救いをもたらす神威に願う。この献上は、先のものにいくらか加えたものであり、これによって、あなたのもとで我々の力が劣って見えないよう配慮されたのだと、悟ってほしい。

Epistolarum libri decem 10.33.3

3

Nam divis parentibus tuis, ob decennium singulis minor summa decreta est. Etiam divus frater mansuetudinis vestrae, cum tertium lustrum aevi imperialis exigeret, parciore munificentia honoratus asseritur. Nunc in amorem tuum studia nostra creverunt.

PL 18, 368C

実に、あなたの神なる親たちには、十年祭に際して、それぞれにこれより少ない額が決議された。あなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕温和さの神なる兄弟でさえ、帝位の第三の五年期〔十五年〕を迎えたとき、より控えめな気前で栄誉を受けたと言われる。今や、我々の熱意は、あなたへの愛へと増した。

Epistolarum libri decem 10.33.4

4

Nam mille sexcentas auri libras decennalibus imperii tui fastis devotus ordo promisit, urbanis ponderibus conferendas, id est, trutinae largioris examine. Quod si pares animo vires senatus habuisset, scires in publico amore perennitatis tuae esse divitias.

PL 18, 368D

実に、忠実な身分は、あなたの帝位の十年祭の暦のために、金千六百リブラを約束した。都の秤で量って渡される、すなわちより気前のよい秤の検定による額である。もし元老院の力が心と等しかったなら、あなたは、あなたの永続性への公の愛のうちに富があると知っただろう。

Epistolarum libri decem 10.33.5

5

Sed maluit clementiae tuae solutionis fide placere, quam magnitudine perfidae sponsionis. Dehinc sub imperatore primaevo sanus muneris modus, votum est saepe faciendi. Absit ut bono principi plus quam possumus ingeramus.

PL 18, 368D

しかし元老院は、大きさだけの不実な約束よりも、支払いの信義によってあなたの寛容に気に入られることを望んだ。さらに、若盛りの皇帝のもとでは、健全な贈り物の限度とは、繰り返し行いたいという願いである。善き君主に、我々の力以上のものを押しつけることがあってはならない。

Epistolarum libri decem 10.33.6

6

Amantium quippe largitio non deterit vires offerentium. Ergo et nunc libens sume sacro aerario decreta subsidia, et futuris processibus imperii tui obsequiorum similium spem reserva.

PL 18, 368D

実に、愛する者たちの贈与は、差し出す者の力を損なわない。だから今も、聖なる国庫のために決議された援助を快く受け取り、あなたの帝位の将来の進展のために、同様の奉仕への望みを取っておいてほしい。