シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VI, Caput LXXVI 第VI巻 第LXXVI章

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.

シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 284D · 2 sectiones

Epistolarum libri decem 6.76.1

1

Nullus absque epistolis meis dies labitur. Quid si affatum mutuum redderetis? Nec tamen poenitet diligentiae, quamvis honor vicissitudinis negligatur. Nam quae ex more fiunt, etiam gratuita delectant.

PL 18, 284D

私の書簡なしに過ぎる日は一日もない。諸君が互いの語りかけを返してくれたらどうか。それでも私は、この心配りを悔いない。やりとりの敬意が顧みられなくとも。習いとしてなされることは、報いがなくとも喜びを与えるからである。

Epistolarum libri decem 6.76.2

2

Ego ad sanitatem lento adhuc gradu provehor: atque ideo itineris ulterioris ambiguus usque ad profectum deliberationem sequestro. Quid ipsi de reditu aut suburbata commoratione statueritis, avet animus edoceri. Vale.

PL 18, 284D

私はなお、ゆるやかな歩みで健康へ進んでいる。それゆえ、さらなる旅については迷っていて、〔健康の〕回復が進むまで、決断を保留している。諸君自身が、帰ることや近郊〔底本は suburbata。suburbana と読む〕に留まることについて何を定めたかを、知りたい。健やかであれ。