Epistolarum libri decem 10.47.1
Ut vestri numinis veneror sanctiones, ita observantiam jugem saluberrimis divi genitoris vestri impendo decretis: Quid enim ille constituit, quod possit publica cura deserere?
PL 18, 379Aあなたの神威〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の規定を敬うのと同じく、私は、あなたの神なる父の最も有益な決定にも不断の遵守を捧げる。実際、彼が定めたことで、公の配慮が捨ててよいものがあろうか。
Epistolarum libri decem 10.47.2
Is inter alia, quae in bonum publicum contulit, etiam medendi professoribus dedit ordinem successionis, si locum quempiam decedentis fortuna nudasset. Qua lege cautum est ut primi artis ejusdem de novorum scientia judicarent.
PL 18, 379A彼は、公益のために行ったことのうち、医術の教授たちにも、もし何らかの運で誰かの席が空いたときの継承の順序を与えた。その法により、同じ技術の第一人者たちが新任者の知識を判断すると定められた。
Epistolarum libri decem 10.47.3
Hanc formam, quantum asserunt, aetas secuta servavit, D. imperator. Nunc Joannes V. P. non eum gradum, quem subrogandis dederunt divalia scripta, sed summo proximum conatur adipisci, fultus Palatinae militiae privilegio, et impetratione specialis oraculi, quo Epicteti archiatri locum tunc adhuc superstitis impetravit.
PL 18, 379Aこの規則を、伝えるところでは、時代は踏襲し守ってきた、主なる皇帝よ。いま、いとも完き人〔V. P.。vir perfectissimus の略と読む〕ヨハンネスは、補欠に神なる文書が与えた段階ではなく、最上位に近い段階を得ようとしている。宮廷勤務の特権と、特別の勅語の取得——それによって、当時まだ存命だった首席医師エピクテトゥスの席を得た——に支えられて。
Epistolarum libri decem 10.47.4
Sed quia lege et more cogentibus, summates ejusdem professionis par fuit in examen acciri, adhibitum est judicio collegium omne medicorum: quorum potissimi inter venerationem legis et novi beneficii reverentiam judicare non ausi, eum locum Joanni V. P. statuerant deferre nudum, quem tenere potuisset, si eo tempore, quo aulae obsequiis deputatus est, archiatrorum numero fuisset adjunctus.
PL 18, 379Bだが、法と慣習の命じるところにより、この職の第一人者たちが審査に召されるのが当然であったので、医師団全体が審理に加えられた。その中の主立った者たちは、法への尊敬と新しい恩恵への畏敬のあいだで判断を下す勇気がなく、いとも完き人ヨハンネスに、ただ席だけを〔nudum の意は定かでない〕——彼が宮廷の勤めに配されたときに首席医師の数に加えられていたなら保持できたであろう席を——与えると決めていた。
Epistolarum libri decem 10.47.5
Et cum ab eo palatini honoris officia poscerentur, ut codicillorum praerogativa monstraret, quis illi inter archiatros ordo competeret, asseruit domestica expilatione etiam documenta sibi dignitatis ablata.
PL 18, 379B宮廷の栄誉の職の証が彼に求められ、任命状〔codicilli〕の優先権によって、首席医師のなかでどの順位が自分に属するかを示すよう求められたとき、彼は、家での略奪によって、品位の証書までも自分から奪われたと述べた。
Epistolarum libri decem 10.47.6
At vero pars magna medicorum, munita lege divali, eorum exempla deprompsit, qui e Palatio in hunc gradum servato ordine transierunt.
PL 18, 379Cしかし医師の大部分は、神なる法に守られ、宮廷からこの段階へ順序を守って移った人々の先例を引いた。
Epistolarum libri decem 10.47.7
Quare motus ambiguis, et neque divi genitoris vestri ausus rumpere sanctionem, neque obviam specialibus venire praeceptis; divino arbitrio numinis vestri, subditis allegationibus partium, summam negotii reservavi: opperiens quid deliberatio Augusta constituat, cui soli fas est de scitis divalibus judicare.
PL 18, 379Cそれゆえ私は、疑わしい点に動かされ、あなたの神なる父の規定を破ることもあえてせず、特別の命令に逆らうこともあえてせず、当事者たちの主張を添えて、事の全体を、あなたの神威の神的な裁量に留保した。皇帝の審議が何を定めるかを待ちながら。神なる決定を判断することは、ただ皇帝にのみ許されているのだから。