Epistolarum libri decem 9.28.1
Agitare te venatibus feras, et hibernis mensibus Apennini gelida lustrare, valetudinis tuae aestimatione nunquam putavi: amicior enim litteris quam laboribus videbaris.
PL 18, 333Dあなたが狩りで野獣を追い立て、冬の月にアペニン山脈の凍てつく地を巡るとは、あなたの健康の見立てからは思ってもみなかった。書簡のほうが労苦より好きなように見えていたからだ。
Epistolarum libri decem 9.28.2
Horum alterum diu de te ignoratum, munus silvestre patefecit: alterum pene creditum, paginarum tuarum cultus asseruit. Quare inter sodales Apollinis ac Dianae, sectator utriusque numerabere, etsi te magis, ut scripta testantur, venaticae artis gloria juvat.
PL 18, 333Dこの二つのうち、一方は、あなたについて久しく知られなかったが、森の贈り物が明らかにした。他方は、ほとんど信じられていたが、あなたの書面の洗練が確かめた。だから、アポッロとディアナの仲間のうちで、あなたは両方を追う者に数えられるだろう。もっとも、書いたものが証するように、あなたはむしろ狩猟の術の栄光に喜んでいる。
Epistolarum libri decem 9.28.3
Nam cum te nivosis saltibus inerrasse describeres, supra epistolae temperamentum verbis tripudiasti: nimirum laetus ex arduo, et adhuc calens montani operis eventu. Interea satis fuerat Apennini spolia misisse.
PL 18, 334A雪深い山の林を歩き回ったとあなたが記すとき、書簡の節度を超えて言葉で躍り踊った。さだめし、険しい道のりののちの歓びと、山の仕事の成果にまだ熱くなっていたのだろう。そのうえ、アペニンの獲物を送ってくれれば十分だったのだが。
Epistolarum libri decem 9.28.4
Adjecta autem de corde plura fastidio esse potuerant, nisi amor tui removisset satietatem. Vale.
PL 18, 334A心から付け加えられた多くのことは、うんざりさせえたかもしれないが、あなたへの愛が飽きを遠ざけた。健やかであれ。