シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IX, Caput CXXIV 第IX巻 第CXXIV章

SYMMACHUS.

シュンマクスより(宛名を欠く)

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 354B · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 9.124.1

1

Coactum te licet fatearis ut scriberes, ego tamen non minus acceptum tibi refero, quod me styli honore dignatus es, quam si hoc sponte fecisses. Sed videris, qui fuerit auctor tanti muneris. Mihi ex illis litteris non honos tantum gaudii, sed fructus evenit.

PL 18, 354B

書くように強いられたとあなたは認めるが、私は、あなたが筆の栄誉をもって私をよしとしてくれたことを、あなたが自発的にそうした場合に劣らず、あなたに恩として帰する。だが、これほどの贈り物の発起人が誰であったかは、あなたが見ればよい。私にとって、あの書簡からは、喜びの栄誉だけでなく、実りが生じた。

Epistolarum libri decem 9.124.2

2

Didici enim commeatu annonario convalescere urbis securitatem. Faustum etiam intellexi, cum primum causam vestram cognosceret, aequum se judicem praestitisse, et allatis in medium allegationibus tuis, codicum constitisse rationem.

PL 18, 354B

実際、穀物の供給によって都の安全が回復してきていると知った。またファウストゥスが、あなたの件〔vos。一人の相手への敬意の複数〕を知るやいなや、公正な裁判官としてふるまい、あなたの申し立てが公の場に出されたとき、帳簿の計算が確かめられたことも理解した。

Epistolarum libri decem 9.124.3

3

Nam caetera, quae post secuta significas, ipso invito opinor extorta, et sperare debemus, talem fore in reliquis disceptatorem, qualem tibi ostendit prima cognitio.

PL 18, 354C

あなたが後に続いたと知らせるほかの事柄は、彼の意に反して強いられたものだと思う。残りについても、最初の審理があなたに示したような裁定者であると期待すべきである。

Epistolarum libri decem 9.124.4

4

Ego tamen ad incitamentum justitiae, quam meritis tuis arbitror deferendam, familiares litteras misi, quas, si ratio poposcerit, in manus ejus facies pervenire. Aliud enim salubritatis genus conditio temporis non permittit adhiberi.

PL 18, 354C

それでも私は、あなたの功績にふさわしく与えられるべきと思う正義への刺激として、親しい書簡を送った。事情が求めるなら、それを彼の手に届くようにせよ。時勢は、別の種類の救いを用いることを許さないからである。

Epistolarum libri decem 9.124.5

5

Volo autem scias (et sponte pro amicitia nostra debes advertere) curam pro te meam non desiderare monitorem, sed non posse amplius fieri quam ut tibi animum disceptatoris petitio nostra conciliet. Vale.

PL 18, 354C

あなたに知ってほしい(我々の友情から、あなたは自ら気づくはずだが)。あなたのための私の心配りは促す者を必要とせず、我々の請願があなたのために裁定者の心を得させる以上のことはできない、ということを。健やかであれ。