シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber I, Caput XC 第I巻 第XC章

SYMMACHUS ANTONIO.

シュンマクスよりアントニウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 174B · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 1.90.1

1

Etsi amore praevenior, ne sim circa te avarus officii; nunc tamen libentius, quam saepe alias, scribendi munus insisto. Primo, quod abitio fratris nostri Marii, quodam viatico carere non debuit.

PL 18, 174B

愛があらかじめ私を押しとどめて、あなたに対して務めを出し惜しむ者とはさせないが〔Etsi amore praevenior, ne sim … の取り方は定かでない。愛が先回りして出し惜しみを防ぐの意と取った〕、今回は、しばしばほかの折よりも喜んで、書く務めに取りかかる。第一に、我々の兄弟マリウスの出立が、何らかの旅の餞なしであってはならなかったからである。

Epistolarum libri decem 1.90.2

2

Dehinc, quod litteras meas putavi plusculum commendationis habituras, si tibi per eum, quem sancte atque efflicte diligis, redderentur. Fit enim plerumque, ut levia rerum portitor festivus exornet.

PL 18, 174B

次に、私の書簡は、あなたが清らかにかつ熱烈に愛する人を通じて届けられるなら、もう少し推薦の力を持つだろうと思ったからである。実際、ささいな事柄を陽気な運び手が飾ることは、しばしば起こる。

Epistolarum libri decem 1.90.3

3

Alia quoque de causa studii mei ardor incanduit; quod tecum super talis viri laude putavi gratulandum, qui e provincia suburbana tantum reportat publici desiderii, quantum reliquit exempli. Non dicam dolo, ut pote subpalpandi nescius. Viget in eo vena fraterna.

PL 18, 174B

私の熱意が燃え立ったのは、別の理由にもよる。かくも立派な人の称賛についてあなたと喜び合うべきだと思ったのである。彼は郊外の属州から、残していった模範と同じだけの、公の惜しみを持ち帰る。私は偽りを言うのではない。人をおだてる術を知らないからである。彼のうちには兄弟の血筋が息づいている。

Epistolarum libri decem 1.90.4

4

Eoque magis factum est, ut discessum ejus impatienter feramus, qui in uno frui videbamur ambobus. Vereor protelare testimonium meum, ne magis laudi ejus obsecutus judicer, quam pudori. Nam quorum mens honesta est, eorum imbecilla frons est.

PL 18, 174B

それゆえいっそう、我々は彼の出立をこらえきれなかった。一人のうちに二人ながら楽しんでいると見えたのである〔二人はマリウスとアントニウスと取った〕。私は証言を引き延ばすのを恐れる。彼の慎みよりも称賛に仕えたと見られはしないかと。心の立派な者は、額が弱い〔赤面しやすいの意〕からである。

Epistolarum libri decem 1.90.5

5

Tu de paucis conjice plura, quae nunc insinuare non decuit, sed per alium scribere non pigebit. Vale.

PL 18, 174C

あなたは、わずかなことからより多くを推し量れ。いま述べるのはふさわしくなく、別の者を通じて書くのも厭わないことがある。健やかであれ。