Epistolarum libri decem 3.81.1
Succensebam silentio tuo. Sed postquam mihi indicium de fratris honore fecisti, vicit offensionem voluptas. Et in eam conditionem res rediit, ut ei agam gratias, quem pie objurgare meditabar.
PL 18, 219C私はあなたの沈黙に腹を立てていた。だが、あなたが兄弟の栄誉を知らせてくれたとき、喜びが怒りに打ち勝った。事態は、情愛をもって叱るつもりでいた相手に、感謝を述べるところまで戻った。
Epistolarum libri decem 3.81.2
Tu vero sub hac petitione dum voles retice, modo postea bonis epistolis redimas styli tui ferias. O nuntium voto tuo similem! Nullum decuit haec scribere, nisi quem constat optasse.
PL 18, 219Cだがあなたは、この求めのもとで〔sub hac petitione の意は定かでない。のちに良い書簡を書くという求めを条件として、と取った〕、望むかぎり黙っているがよい、ただしのちに良い書簡で筆の休みを贖うならば。ああ、あなたの願いにそっくりな知らせよ。これを書くのにふさわしいのは、それを望んでいたと知られている者のほかにない。
Epistolarum libri decem 3.81.3
Nae tamen, praeter gaudium, quod de processu fratris acquiro, etiam judicium tuum admodum decoloras. Solus enim tibi visus sum, reparatis virtutum praemiis, posse gaudere.
PL 18, 219Dしかし、兄弟の昇進から私が得る喜びのほかに、あなたは自分の判断力まで色あせさせている。徳への報いが回復した今、喜びうるのは私一人だと、あなたには見えたのだから。
Epistolarum libri decem 3.81.4
Sed quod ais exclusis improbis, spem bonis redditam; non ut insolitum, vel inchoatum recens gratulor.
PL 18, 219Dだが、不正な者が排除され、善き者たちに望みが戻されたとあなたが言うことについては、前例のないこととして、あるいは最近始まったこととして祝うのではない。
Epistolarum libri decem 3.81.5
Nam solemne est domino nostro Theodosio in suos exercere censuram, morumque agere delectum, et singulos, et novos semper expendere, nec consuetudini condonare judicium. Inde est, quod sincerissimos mores tuos benignius recipit, quos severe et diligenter inspexit.
PL 18, 219Dというのは、我々の主テオドシウスが、自らの者たちに審査を行い、人柄の選別をし、一人ひとり、また新参の者をつねに吟味し、慣例に判断を明け渡さないのは、いつものことだからである。だから、彼は厳しく入念に検分した上で、あなたのこの上なく誠実な人柄を、いっそう好意的に受け入れたのである。
Epistolarum libri decem 3.81.6
Quid quod etiam longe intendit oculos, et per immensum requirit venas bonorum, nullosque avidius trahit quam nihil desiderantes? Ut Flavianum meum, atque adeo tuum, nuper excivit; quem adhuc verecundia tegeret, nisi clara merita prodidissent.
PL 18, 219Dそのうえ彼は、遠くまで目を向け、広大な範囲に善き人々の鉱脈を探し、何も望まない者たちを誰よりも熱心に引き寄せる、ということをどう言おうか。たとえば、私のフラウィアヌス、そしてあなたのフラウィアヌスでもある者を、彼は最近召し出した。明白な功績が暴かなければ、彼はなおも慎みに覆われていただろう。
Epistolarum libri decem 3.81.7
Haec sunt quae mihi pro tempore laetitia dictitavit. Nunc ut amantissimum fratrem, vel, quod est verius, partem mei diligas, rogo sponte facturum. Ama in eo studia sua, et quidquid agnoveris virtutibus tuis proximum.
PL 18, 220Aこれらは、その時の喜びが私に語り続けたことである。さて、最も愛すべき兄弟、あるいはより真実には私の一部である者を、あなたが愛するよう、私は頼む。あなたは頼まれずとも、そうするだろう。彼の中に、その人自身の志す学芸を愛し、またあなたの徳に近いと見出すものは何であれ、愛せ。
Epistolarum libri decem 3.81.8
Mihi ut est curae, quod a fratre discernor; ita solatio erit, si eum sciam vere in te Symmachum reperisse. Vale.
PL 18, 220A私にとって兄弟と引き離されていることが気がかりであるように、彼があなたの中に真にシュンマクスを見出したと知れば、慰めとなるだろう。健やかであれ。