Epistolarum libri decem 6.14.1
Dubitare vos video, an Rufini poenam secuta sit etiam publicatio facultatum. Fides praesto est imperialibus signata praeceptis. Et tamen praedonis annosi merita pendentibus non fuit ambigendum, quod spolia orbis desiderat aerarium.
PL 18, 270C諸君が、ルフィヌスの刑罰に財産の没収も続いたかどうかを疑っているのを見る。確かな証は、皇帝の命令に封印されて手元にある。しかも、年老いた略奪者の報いを量る者たちにとって、国庫が世界の戦利品を欲することは、疑う余地がなかった。
Epistolarum libri decem 6.14.2
Atque utinam tanto gaudio non obstreperet defectus annonae, quam nulla producit novae frugis accessio. Praeterea ipsius cibi qualitas gignit horrorem, corrumpit valetudinem corporum, graviorque est hominibus talis alimonia, quam poena jejunii.
PL 18, 270Cそして、これほどの喜びを、穀物供給の欠乏が妨げなければよいのだが。新しい作物の入荷が何もなく、穀物供給を延ばすことができないのである。そのうえ、食物そのものの質が嫌悪を生み、体の健康を損なう。そのような食糧は、人々にとって、飢えという刑罰より重い。
Epistolarum libri decem 6.14.3
Solatur inter haec populum spes frumenti a patribus oblati, et religiosa optimatium voluntas tenet concordiam civitatis. Nunc votis opus est, ut divina opitulatio invehat commeatus, dum salus civium privata collatione producitur. Valete.
PL 18, 270Cそのさなか、元老院議員たちが差し出した穀物への希望が民を慰め、有力者たちの誠実な意向が、都市の和合を保っている。今は祈りが要る。神の助けが物資を運び入れ、その間は私的な拠出によって市民の無事が保たれるように。健やかであれ。