シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IX, Caput CXXIX 第IX巻 第CXXIX章

SYMMACHUS.

シュンマクスより(宛名を欠く)

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 355C · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 9.129.1

1

Secundum proximae aetatis exempla, clarissimo et excellentissimo viro fratri nostro praefecto Urbi incestatae Primigeniae virginis, quae sacra Albana curabat, a collegio nostro vindicta delata est.

PL 18, 355C

近い時代の先例にしたがって、いとも高名で卓越した人、我々の兄弟である首都長官に、アルバの祭儀を司っていたおとめプリミゲニアの不貞に対する処罰が、我々の〔神祇官〕団から委ねられた。

Epistolarum libri decem 9.129.2

2

Sed quia litteris ejus causae probabiles afferuntur, quod neque muros Urbis aeternae tanti criminis ream fas sit intrare; neque ipse ad longinqua possit occurrere: cum facinus, ubi admissum est, debeat expiari: necesse perspeximus potestatem finitimam convenire, cui provinciarum jura mandata sunt, ut in Primigeniam, quae publicarum caeremoniarum maculavit arcana, corruptoremque ejus Maximum, qui quidem flagitium non negavit, severitas semper his adhibita exeratur.

PL 18, 355D

しかし、彼の書簡に、もっともな理由が挙げられている。すなわち、これほどの罪の被告人が永遠の都の城壁の内に入ることは許されないこと、彼自身が遠方まで赴くことはできないこと、罪は犯された場所で贖われねばならないことである。そこで我々は、属州の法を委ねられた近隣の権力者に訴える必要があると見た。公の儀礼の秘事を汚したプリミゲニアと、彼女を汚した者で、恥ずべき行いを否定しなかったマクシムスに対して、これらの者にいつも向けられる厳しさを発揮してもらうためである。

Epistolarum libri decem 9.129.3

3

Dignaberis igitur consideratis confessionibus, quae nefandi criminis tragoediam prodiderunt, injuriam castissimi saeculi reorum suppliciis vindicare. Vale.

PL 18, 355D

それゆえ、あなたは、忌まわしい罪の悲劇を明らかにした自白を考慮して、いとも貞潔な世に加えられた侮辱を、被告たちの刑罰によって罰することをよしとしてほしい。健やかであれ。