Epistolarum libri decem 8.11.1
Affectio in te animi mei non litteris aestimanda est. Religio enim fide pectoris continetur: in verborum officiis latet plerumque aemulatio. Quare tibi in scribendo rarior videar, nihil amori existimes decerptum.
PL 18, 314Cあなたへの私の心の情は、書簡で量られるべきではない。友情の務め〔religio〕は胸の誠実に収まるものであり、言葉の務めのうちには、たいてい張り合い〔aemulatio〕が潜んでいるからである。ゆえに、書くことがあなたには稀と見えても、愛から何も減じていないと思え。
Epistolarum libri decem 8.11.2
Et saepe evenit ut homines tui nec profectionis suae mihi indicium faciant, et mutuas paginas non reposcant. Sed de hoc loqui largius non oportet: quia sufficit amanti brevis et districta purgatio. Ad ea transeo quae utrique votiva sunt.
PL 18, 314Cまたしばしば、あなたの者たちが出立の知らせを私に伝えず、折り返しの書面も求めないことがある。だがこれについて多く語る必要はない。愛する者には、短く簡潔な釈明で足りるからである。双方が望むことへ移る。
Epistolarum libri decem 8.11.3
Hilaratus sum sanitatis tuae nuntio, et rependo, quo gaudeas. Nam mei quoque corporis vigor post infirmam valetudinem coepit assurgere. Vale.
PL 18, 314Cあなたの健康の知らせに私は元気づけられ、お返しに、あなたが喜ぶことを伝える。私の体もまた、病後の衰えののち、力が立ち上がり始めた。健やかであれ。