Epistolarum libri decem 3.12.1
Si tibi haec una, ut ais, frequentandi styli causa est, ut a me vicem sermonis excludas, magnum silentii nostri in litteris tuis pretium est.
PL 18, 204Aあなたの書簡を頻繁にする理由が、あなたの言うとおり、ただ一つ、私から言葉のやり取りを締め出すことだけなら、我々の沈黙には、あなたの書簡の中で大きな値がついていることになる。
Epistolarum libri decem 3.12.2
Vide igitur, ne me validius a scribendo revocet fructus tacendi; quia si saepe respondeam, fortassis curam remittes, ut jam victor optati. Mane ergo in proposito assiduae scriptionis, etiam post epistolam meam; quamvis malim creditum tuum quam paginas impetrare.
PL 18, 204Aだから、黙っていることの実りが、書くことから私を強く引き戻すことのないよう気をつけよ。私がたびたび返信すれば、望みをもう遂げた者として、あなたが気を緩めるかもしれないからだ。だから、私の書簡のあとも、絶えず書くという志にとどまってほしい。もっとも、私は書面よりも、あなたの貸し〔creditum tuum。あなた自身が来ることと取った〕を得たいのだが。
Epistolarum libri decem 3.12.3
Sunt quidem illae Tulliano segmentatae auro: sed de praesentibus amicis bona plura sumuntur. Ipsa etiam verba melius ex oris fontibus fluunt, quam mandantur textis papyri. Quin ergo, eluctatus longi otii cariem, Coelium nostrum revisas.
PL 18, 204A確かにそれらの書簡は、トゥッリウス〔キケロ〕風の金で縁取られている。だが、目の前にいる友からのほうが、多くの善いものが得られる。言葉そのものも、パピルスの織り目に託されるより、口の泉から流れるほうがよい。だから、長い閑暇の腐食から身を振りほどき、我々のカエリウスを訪ね直してはどうか〔Coelium nostrum の指すところは定かでない。人名とも、ローマのカエリウスの丘とも読める〕。
Epistolarum libri decem 3.12.4
Sat temporis Spoletio datum, bonae urbi et optimorum civium matri, intelligenti tamen, quod nostrae curiae viros usu capere non possit. Vale.
PL 18, 204Bスポレティウムには十分な時間を与えた。善き都市であり、最良の市民たちの母だが、我々の元老院議場の人々を時効取得することはできないと悟っているはずだ。健やかであれ。