Epistolarum libri decem 4.21.1
Post urbis nostrae exitiabilem famem, re frumentaria in tranquillum reducta, oram Campaniae accesseram.
PL 18, 228D我々の都を襲った破滅的な飢饉のあと、穀物供給が平穏に戻ったので、私はカンパニアの海岸に着いていた。
Epistolarum libri decem 4.21.2
Commodum adfuit Martianus intimus vester, et mihi per vos amicus apportans litteras tuas: quas ubi laetis oculis percurri, aucta est apud me celebratorum littorum gratia.
PL 18, 228Dちょうどそこへ、あなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕腹心で、あなたを通じて私にとっても友であるマルティアヌスが居合わせ、あなたの書簡を携えて来た。喜びの目でそれにざっと目を通すと、名高いその海岸の魅力は、私にとっていっそう増した。
Epistolarum libri decem 4.21.3
Fit enim plerumque, ut ex bonis accidentibus, honor et voluptas locorum crescat, et amoris signa praeferat. Nam nemo flagrantius amicitiam colit, quam qui irascitur negligentiae.
PL 18, 228D実に、良い出来事に伴って土地の名誉と楽しみが増し、愛の徴を表に現すことは多いものだ。怠慢に腹を立てる者ほど、熱烈に友情を重んじる者はいないからである。
Epistolarum libri decem 4.21.4
Quod ita accipias volo, ut causa officii mei salva sit: nullum quippe delictum curae erga te frigentis agnosco. Quid quod proxime, teste fratre communi quem magistratus urbis amplectitur, geminam tibi salutem per epistolas dixi? Num etiam commeantium fidem debeo?
PL 18, 228Dこの点は、私の務めの言い分が損なわれない形で受け取ってほしい。あなたに対する心配りが冷めたという罪〔delictum〕を、私は何一つ認めない。ついこの間も、我々共通の兄弟〔frater〕で、いま都の官職に就いている者を証人として〔quem magistratus urbis amplectitur。都の官職が彼を抱いている、の意で、都の官職にある者と取った〕、私は書簡であなたに二度挨拶を述べたではないか。往来する人々の信義まで、私が負わねばならぬのか。
Epistolarum libri decem 4.21.5
Cogita in longinqua raras aut occultas hominum profectiones; adde perfidiam mandata frustrantium. Non accusabis absentis, ut spero, desidiam, si consideres, et in emittendis paginis alienam requiri occasionem, et in reddendis alienam fidelitatem.
PL 18, 229A遠方へ向かう人々の旅立ちは稀であるか、人目につかないものだと考えよ。言付けを無にする者たちの不実も加えよ。書簡を送り出すにも他人の機会が要り、届けるにも他人の誠実が要ると考えるなら、あなたは、不在の者の怠慢を責めはしないだろうと私は期待する。
Epistolarum libri decem 4.21.6
Sed quid his testimoniis diligentiam in te meam nitor asserere? Ipsum nostrum Martianum credo tibi sedulo prodidisse, quanta memoria et praedicatio tui in ore ac pectore meo vigeat.
PL 18, 229Aだが、なぜこうした証言で、あなたに対する私の心配りを主張しようと努めるのか。我々のマルティアヌス自身が、あなたの記憶と称賛が私の口と胸にどれほど生き生きと息づいているかを、熱心に伝えたものと私は信じる。
Epistolarum libri decem 4.21.7
Jam vero quid de scriptis meis vel silentio sentias, non requiro: siquidem minus est, te frequenter alloqui, quam de te jugiter loqui. Quid ergo scripta postulas, quibus saepe male creditur? hoc liberius, hoc verius est, quod defertur absenti. Itaque, ut vis, gloriare styli frequentia, ego officium tuum vinco judicio. Vale.
PL 18, 229A私の書き物や沈黙についてあなたがどう思うかは、もはや問わない。あなたに頻繁に語りかけることは、あなたについて絶えず語ることに及ばないのだから。ではなぜ、しばしばまずい者に託される書き物をあなたは求めるのか。不在の者に伝えられるもののほうが、より自由で、より真実である。だから、望むとおり筆の頻繁さを誇るがよい。私は判断において、あなたの務めに勝つ。健やかであれ。