Epistolarum libri decem 1.78.1
Unus adhuc superas ex summatibus litterarum, cui probari orationem meam laudis avarus optarim. Res cecidit ex voto: utor teste, quo volo. Jam mihi comici adolescentis voce clamandum est: Quis me hodie fortunatior, venustatisque adeo plenior?
PL 18, 171C文芸の頂に立つ者のうち、あなたはなお一人だけ生き残っている。賞賛に貪欲な私は、あなたに私の弁論が認められることを望んでいた。事は願いどおりになった。私は望む証人を用いている。いまや私は、喜劇の若者の声で叫ばねばならない。「今日、私より幸運で、これほど魅力に満ちた者がいようか」。
Epistolarum libri decem 1.78.2
Nisi forte amor mei stylum tuum coegit in gratiam. Fit enim saepe, ut judicii severitatem frangat affectio, et amicorum facta dictaque ea indulgentia censeamus, qua plerumque singuli etiam vitia nostra diligimus.
PL 18, 171Cあなたの筆を、私への愛が好意へと強いたのでなければ、だが。実際、愛情が判断の厳しさを砕くことはよくあり、我々は友人たちの行いと言葉を、各人がたいてい自分の欠点さえ愛する、あの寛容さで判じてしまう。
Epistolarum libri decem 1.78.3
Sed haec merito dicerentur, ni tecum faceret existimatio optimatium, quibus sermo noster auditus est: non quo sententiae tuae ex aliorum consensu quaeratur auctoritas; sed quia non patet suspicionibus judicatum, a quo nemo dissentit.
PL 18, 171Dしかし、私の言葉を聞いた有力者たちの評価があなたに味方していなかったなら、これは当然言われもしよう。あなたの見解の権威が他者の合意から求められるというのではない。誰も異を唱えない判断は、疑いの余地がないからである。
Epistolarum libri decem 1.78.4
Videro tamen, utrum fides tua, an amor illas litteras scripserit. Mihi in alterutra conditione aeque summus honor: sive ita magnifice de me judicas, ut gratificatus videaris: seu ita es mei diligens, ut sequius judicare non possis. Vale.
PL 18, 171Dだが私は、あの書簡を書いたのが、あなたの誠実か愛か、見ておこう。どちらの場合も、私には等しく最高の名誉である。あなたが、好意を示したと見えるほどに高く私を評価するにせよ、悪く判断できないほどに私を愛するにせよ、である。健やかであれ。