Epistolarum libri decem 7.50.1
Gaudii de te mei nec ipse ostentator esse per verecundiam possum, nec testem alterum cito. Sufficit enim, quod amorem meum de tua mente metiris. Debeo tamen laetitiam confiteri, quae praefecturae habenas ad bonam transtulit voluntatem.
PL 18, 296Cあなたについての私の喜びを、慎みから、自分で誇示することも、すぐに別の証人を立てることもできない。私の愛をあなたの心から測れば足りるからだ。だが、長官職の手綱を、善い意志のもとへ移した喜びは、告白しなければならない。
Epistolarum libri decem 7.50.2
Interea non minore abundo laetitia, quod domini et filii mei Flaviani prolixus in judicando labor optata quiete perfrui meruit. Neque enim te differri diu ab hoc praemio par fuit, neque illum ab otio retardari.
PL 18, 296Cそのうえ、主にして我が息子フラウィアヌスの、裁くことにおける長い労苦が、望んだ静けさを享受するに値したことにも、私は同じくらいの喜びにあふれている。あなたがこの報いから長く遠ざけられるのも、彼が暇から引き止められるのも、同じようにふさわしくなかったからである。
Epistolarum libri decem 7.50.3
Hoc eo scribo, ut noveris nos pro tuo honore agere aeterno principi gratias, et te idem facere pro illius securitate debere. Interea quaeso, ut in epistolis frequentandis morem tuum teneas, nec privatis officiis actus publicos obstare causeris.
PL 18, 296Dこれを書くのは、あなたの名誉のために、我々が永遠の君主に感謝していること、またあなたも彼の無事のために同じようにすべきだと、知ってもらうためである。さしあたり頼む、手紙を重ねるあなたの習慣を保て。公の務めが私的な務めを妨げるなどと言い立てるな。
Epistolarum libri decem 7.50.4
Nam multijugis necessitatibus par fuisti: nullumque experientiae genus est, cujus magnitudo vel novitas te possit a negotiis amicitiae debitis avocare. Vale.
PL 18, 296Dあなたは、数々の負担に応じる力があった。あなたを友情の負うべき務めから引き離しうるほどの大きさや新しさをもつ経験は、一つもない。健やかであれ。