シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber II, Caput LXXVII 第II巻 第LXXVII章

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.

シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 197A · 2 sectiones

Epistolarum libri decem 2.77.1

1

Editioni muneris nostri et usitata et insolita a te conferuntur; ita omnia ad conciliandum quaestori nostro plebis favorem et solemnium rerum largus et novarum repertor excogitas: ut nunc septem Scoticorum canum probavit oblatio; quos praelusionis die ita Roma mirata est, ut ferreis caveis putaret advectos.

PL 18, 197A

我々の催しの開催に、通例のものも珍しいものも、あなたは寄せてくれる。我々の財務官のために民衆の好意を得ようと、あなたは気前よく、慣例の品も新奇の品も見つけ出す。いまも、スコティ人の犬七頭の贈り物がそれを証した。前座の日にローマはこれに驚き、鉄の檻で運ばれてきたと思ったほどである。

Epistolarum libri decem 2.77.2

2

Ergo et hujus rei causa et praeterea munerum caeterorum, quantas possum, maximas gratias tibi ago: licet in his, quae studiose fratribus pro magnitudine animi tui tribuis, beneficium te non putes praestare, sed sumere. Vale.

PL 18, 197A

そこで、この件のためにも、またその他の贈り物のためにも、できる限りの大きな感謝をあなたに捧げる。あなたは、気高い心の大きさのままに兄弟たちへ熱心に施すとき、恩恵を与えているのでなく、受け取っているのだと考えているのだが。健やかであれ。