シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber X, Caput I 第X巻 第I章

SYMMACHUS THEODOSIO SENIORI.

シュンマクスより大テオドシウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 357A · 7 sectiones

Epistolarum libri decem 10.1.1

1

Etsi scio virtuti cognatum pudorem, desideravi tamen in litteris celsitudinis tuae copiam, maximarum rerum gloriae congruentem.

PL 18, 357A

恥じらいが徳と親しいことは知っているが、それでも私は、あなたの高位の書簡に、最大の事績の栄光にふさわしい豊かさを望んだ。

Epistolarum libri decem 10.1.2

2

Primo, quod amicitia postulabat, ut apud amantem tui naevum jactantiae non timeres Dehinc, quod aeque manu et ore promptus, fidem gestorum tuorum debueras linguae honore dotare.

PL 18, 357A

第一に、友情がそれを求めていたからである。あなたを愛する者のもとで、あなたは自慢の汚点を恐れる必要がなかった。次に、手にも口にも等しく敏捷なあなたは、行いの信実に、言葉の栄誉を与えるべきだったからである。

Epistolarum libri decem 10.1.3

3

Nunc me ad famam rejicis, et jubes aurem rumoribus praebere, cum tanti negotii dignitas parem testem requirat. Sed qui animi mei securus es, meritum tuum voci publicae credidisti, contentus veritate pro laude.

PL 18, 357B

いまあなたは私を風評に追いやり、噂に耳を傾けよと命じる。これほどの大事の品位は、それにふさわしい証人を求めるのに。だが、私の心について安心しているあなたは、自分の功績を世間の声に委ね、称賛の代わりに真実で満足した。

Epistolarum libri decem 10.1.4

4

Ergo Africa revaluit ex morbo, sane invictorum principum medente consilio, quorum remedium tu fuisti.

PL 18, 357B

こうしてアフリカは病から回復した。確かに、無敵の君主たちの治療する計らいによってであり、その薬があなたであった。

Epistolarum libri decem 10.1.5

5

Solent enim qui medicinam callent, cum jam forti usu in magisterium provehuntur, ac fiunt artis emeriti, proximis imperare, et feriata manu curationem juvare praeceptis. Tua igitur palma laus temporum est.

PL 18, 357B

医術に通じた者は、すでに強い経験によって師の地位に進み、技を果たし終えると、近くの者に命じ、休めた手で、指示によって治療を助けるのが常である。それゆえ、あなたの勝利のヤシは、時代の称賛である。

Epistolarum libri decem 10.1.6

6

De qua ego plane et indulgentius loquerer, nisi obsequerer singulari verecundiae tuae, et mihi oppido praecaverem, ne laudatus proxime ab excellentia tua feneratam gratiam viderer retulisse, hoc est, quod aiunt: Mutuum scabere mulos.

PL 18, 357B

それについて私は、はっきりと、もっと存分に語るところだが、あなたの類いまれな慎みに従い、また、あなたの卓越から最近称賛を受けた者として、利子つきの好意を返したと見られないよう、自ら十分に用心している。それは、いわゆる「互いに騾馬の背を掻き合う」〔互いにほめ合うことを言うことわざ〕である。

Epistolarum libri decem 10.1.7

7

Cui proverbio ne videar esse confinis, praeconia virtutum tuarum presso dente perstringo; praeclarae conscientiae tuae pendendum relinquens, quid vel ipse merearis, cujus ductu provincia mihi amica respirat; vel quid ego tibi debeam, cujus fama sub tali teste nunquam succumbet invidiae. Vale.

PL 18, 357C

このことわざの仲間と見られないよう、あなたの徳の称賛には歯を食いしばって軽く触れるにとどめる。あなた自身がどれほどに値するか──その指揮のもとで、私に友好的な属州が息を吹き返している──、また私があなたにどれほど負っているか──あなたの名声は、このような証人のもとで決して妬みに屈しない〔cujus は tibi を受けると取った。証人は息を吹き返した属州〕──は、あなたの高貴な良心が秤にかけるよう任せておく。健やかであれ。