Epistolarum libri decem 6.17.1
Amicitia animis, non annis aestimatur. Rudis igitur tibi eorum non videatur affectus, quorum in te cultus annosus est.
PL 18, 271A友情は、年数でなく心で測られる。だから、あなたに対する彼らの情愛を、未熟とは思わないでほしい。彼らのあなたへの敬意は年を経ている。
Epistolarum libri decem 6.17.2
Hoc eo spectat, ut noveris Auxentium et Marianum, filios meos, pudentissimos juvenes, inter laudatores tuos primore loco censeri; atque ideo non cognoscendos novo aditu, sed amoris foedere et religione recolendos.
PL 18, 271Aこれは、あなたが、私の息子たち、きわめて慎み深い若者アウクセンティウスとマリアヌスが、あなたを称える者たちのうちで第一の席に数えられると知るためである。それゆえ彼らは、新たな近づきで知り合われるべきではなく、愛の盟約と友の務め〔religio〕によって思い起こされるべきである。
Epistolarum libri decem 6.17.3
Nunc illis proficiscendi attulit causam medicorum coactu impetrata curatio. Nam Stabias ire desiderant, ut reliquias longae aegritudinis armentali lacte depellant. Sed majorem judicant in tuo congressu esse medicinam.
PL 18, 271B今、彼らに出発の理由をもたらしたのは、医者たちに迫られて得た治療である。彼らはスタビアエへ行きたがっている。長い病の名残を、家畜の乳で追い払うためである。だが、あなたに会うことのほうが大きな薬だと、彼らは判断している。
Epistolarum libri decem 6.17.4
Tibi igitur assignabitur eorum sanitas, si remediis herbarum salubrium fomenta benignitatis adjeceris. Valete.
PL 18, 271Bだから、彼らの健康はあなたのおかげとされるであろう。健やかな薬草の治療に、好意の温めを加えてくれるならば。健やかであれ。