Epistolarum libri decem 10.30.1
Laetarum rerum index esse malueram, DD. imperatores; sed ratio officii publici necessitatem mihi nuntii tristis imposuit. Praetextatus vester, praetextatus honorum, antiquae probitatis assertor, invida morte subtractus est, vir omnium domi forisque virtutum.
PL 18, 367A喜ばしい事の告げ手でありたいと望んでいたが、主なる皇帝たちよ、公の務めの理が、悲しい報せの必要を私に課した。諸君のプラエテクスタトゥス——官職の縁取りの衣をまとった人〔名の praetextatus に、縁取りのあるトガ(praetexta)をまとう官職者の意を掛けた言葉遊び〕、古き誠実の擁護者——が、妬み深い死によって奪われた。内でも外でも、あらゆる徳の人であった。
Epistolarum libri decem 10.30.2
In cujus locum, vestrae quoque aeternitati, quae optimos novit eligere, nimis arduum est similem subrogare. Itaque summum sui in Republ. desiderium, magnumque civibus gratis reliquit dolorem.
PL 18, 367Bその後任に、優れた者を選ぶすべを知る諸君の永遠性にとってさえ、同等の者を据えることはあまりに難しい。こうして彼は、国家において最大の惜しまれる思いを残し、感謝を抱く市民たちに大きな痛みを残した。
Epistolarum libri decem 10.30.3
Nam ubi primum Romae amarus de eo rumor increbuit, recusavit populus solemnes theatri voluptates: memoriamque ejus illustrem multa acclamatione testatus, graviter egit cum livore fortunae, quod sibi inclytorum principum beneficium sustulisset.
PL 18, 367B実に、ローマで彼についての苦い噂が広まるやいなや、民衆は劇場の例の楽しみを拒んだ。彼の名高い記憶を大きな喝采をもって証し、名高い君主たちの恩恵を自分たちから奪った運命の妬みに、激しく抗議した。
Epistolarum libri decem 10.30.4
Et ille quidem functus est lege naturae: nos vero socios animi sui vestrique judicii tanto dolore confudit, ut otii remedium postulemus. Sileo caetera quae me non sinunt praefecturam ferre patienter.
PL 18, 367Bそして彼は、自然の法を果たした。だが我々、彼の心と諸君の判断の同志を、彼はあまりに大きな痛みで混乱させたので、我々は休息という癒しを求めるほどである。私に長官職を平静に耐えさせなくするほかの事情は、黙る。
Epistolarum libri decem 10.30.5
Vel haec una consortis amissio justa est ad impetrandam vacationem. Ament alii perpetuas potestates: mihi summus est fructus felicitatis, ut coram vestrum numen advenerer, intuear benignitatis vestrae sidera. Hoc unum, prae omnibus, quae praestitistis exopto.
PL 18, 367Bこの同僚を失ったこと一つだけでも、休暇を得るに足る正当な理由である。ほかの人々は、永続する権力を愛するなら愛せよ。私にとって最高の幸福の実りは、諸君の神威の前に参上し、諸君の好意の星を仰ぐことである。諸君が与えたもののうち何よりも、私はこの一つを望む。
Epistolarum libri decem 10.30.6
Simplex petitio est, nec viam capessendi honoris affectat. Satis enim claruit, nihil aliud esse quod cupiam, cum supplex refugerim magistratum.
PL 18, 367C願いは単純であり、官職を得る道を求めているのでもない。実に、私が哀願して官職を避けたとき、私にはほかに望むものがないことは、十分に明らかになった。