シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber III, Caput XV 第III巻 第XV章

SYMMACHUS NAUCELLIO.

シュンマクスよりナウケッリウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 204D · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 3.15.1

1

Petis ut respondeam litteris tuis. Haec denuntiatio certaminis est. Sed unde mihi quanquam procedenti in annos graves, senile illud et comicum? Quo jam tu veteres aemularis? Nec tamen defendet voluntatem tuam styli mei desperatio.

PL 18, 204D

あなたは私が書簡に返事をするよう求める。これは挑戦の宣告だ。だが、重い年を重ねてゆく私に、老いの、喜劇にあるあの言い回しが、どこから来るのか〔senile illud et comicum の指す句は定かでない〕。あなたはいまさら、古人に張り合うのか。それでも、私の筆への絶望が、あなたの望みを退けることはない。

Epistolarum libri decem 3.15.2

2

Quis enim pudor est, vinci post confessionem? Illud quoque me ad rescribendum coegit, quod timui cessationis exemplo quamdam tibi silentii formulam dare: plusque fraudis in me rediturum adverti, si tua offensio imitaretur tacentem, quam si ausus meus superiorem.

PL 18, 205A

負けを認めたあとで敗れるのに、何の恥があろうか。私に返信を強いたもう一つのことは、休みの前例によって、あなたに沈黙の一つの型を与えることを恐れたことだ。あなたの不満が黙っている者の真似をするなら、私に返ってくる欺きは、私の大胆さが勝る場合よりも大きいと悟った。

Epistolarum libri decem 3.15.3

3

Aestimabis ipse, quanto hoc tui amore adversus verecundiam meam fecerim. Interea quod vales, dulce est: quamvis adjeceris, cauto esse opus, ne forte reditum nostrum aevi tui subita praevortant. Nolo annos ad calculum voces. Fiducia salutis in viribus est.

PL 18, 205A

私の遠慮に逆らってこれをしたのが、あなたへのどれほどの愛によるのか、あなた自身が量ってほしい。さしあたり、あなたが元気であるのは喜ばしい。ただし、あなたは用心が要ると付け加えた。あなたの年の急な出来事が、我々の帰還に先んじるかもしれないと。年を数えに呼ぶのはやめてほしい。健康への確信は、力の中にある。

Epistolarum libri decem 3.15.4

4

Quas cum videt expendere tutela morum tuorum; spera confecturos deos, ut maneas vitae integer in metas, quas veterum definitio dedit saeculo. Vale.

PL 18, 205A

あなたの品行の守りが、その力を量り用いているのを見るのだから〔Quas cum videt expendere tutela morum tuorum の係りは定かでない。このように取った〕、神々は、古人の定めが世代に与えた境まで、あなたが人生を損なわずに保つよう成し遂げてくれると望め。健やかであれ。