Epistolarum libri decem 7.27.1
Soles affirmare, quod me tibi praeferas. Posset hoc esse credibile, si filium meum Attalum ad nos venire patereris. In tuo enim jure est, tuis monitis acquiescit. Quod quidem fieri oportere consentio; sed non eatenus, ut pontificium tuum in damna nostra protendas.
PL 18, 291Dあなたは、私をあなた自身より優先していると、よく断言する。我が息子アッタルスが我々のもとへ来るのを、あなたが許してくれるなら、それは信じられるだろう。彼はあなたの権限のもとにあり、あなたの勧めに従うからである。そうあるべきだとは私も同意する。ただし、あなたの権限〔pontificium〕を我々の損失にまで及ぼすほどにではない。
Epistolarum libri decem 7.27.2
Parumne est, quod ipse aeque desiderandus consortium meum deseris, et invides nobis exoptatissimam societatem? Insuper alterum quoque delenificis amoris artibus retines; credo conjiciens acceleraturum esse me reditum, si utroque destituar.
PL 18, 292Aあなた自身も同じく望ましい人なのに、私の交わりから離れていることだけでは足りないのか。あなたは、いちばん望まれていた交わりをも我々に惜しむ。そのうえ、もう一人までも、懐柔する愛の技で引き止めている。私が二人ともを失えば、帰りを早めるだろうとあなたは見込んでいるのだと思う。
Epistolarum libri decem 7.27.3
At ego denuntio opus esse monitore, qui retrahat haerentem. Nam, ut scis, amo otium, pascor quiete. Instruo itaque te adversum lentitudinem meam: si absentis amici jam desideras reditum, patere brevem praesentis excursum. Vale.
PL 18, 292Aだが私は告げる。しがみついている者を引き戻す促し手が必要だ。知っているとおり、私は暇を愛し、静けさで養われている。だからあなたに、私ののろさに対抗する備えを授けよう。不在の友人の帰りをもう望むのなら、ここにいる友人がしばし出かけるのを許せ。健やかであれ。