Epistolarum libri decem 2.82.1
Multi a me conciliationem litterariam poposcerunt; sed quorumdam meritis, aliorum precibus parem gratiam dedi: nec tamen vereor, ne tibi civium ignota distinctio sit, judicium de his commune recolenti.
PL 18, 198A多くの人々が私に書簡による推薦を求めた。だが、ある人々には功績のゆえに、ほかの人々には懇願のゆえに、同じ好意を与えた。それでも、市民たちのあいだの区別をあなたが知らないとは思わない。あなたは、彼らについての共通の判断を思い起こしているのだから。
Epistolarum libri decem 2.82.2
Dabis igitur in quibusdam verecundiae meae veniam, quae cessit orantibus. Sequeris autem, quod scis de singulis utrumque sentire. Puto ex his verbis, quo in numero filium nostrum Attalum spectabilem virum censeam facile dignosci.
PL 18, 198Aだから、ある人々については、願う人々に屈した私の遠慮を、あなたは許してほしい。だが、個々の人について我々二人がそれぞれどう考えているかをあなたは知っているのだから、それに従うだろう。これらの言葉から、貴顕の人〔spectabilis〕、我々の息子アッタルスを私がどの数に数えているかは、容易にわかるだろうと思う。
Epistolarum libri decem 2.82.3
Namque ista libera et aperta discretio ei tuto credita est, qui non fuit in partem cogentum. Quare tuo ac meo nomine amicitias accurrentis amplectere; ut huic in fructu sit cultus bonorum, pravis dolori, quod similiter non diliguntur. Vale.
PL 18, 198Bこの自由で率直な区別は、人に強いる側に立たなかった者に、安心して委ねられたからだ。ゆえに、あなたと私の名において、駆けつける彼の友情を受け入れてほしい。善き人々を重んじることが彼にとって実りとなり、邪な人々にとっては、同様に愛されないことが苦痛となるように。健やかであれ。