Epistolarum libri decem 9.42.1
Fructus laboris est, placere melioribus, et pro industria atque integritate palmam judicii promereri. Quapropter Benignus V. C. filius meus, rei frumentariae negotium pervigili animo, et puris manibus exsecutus, solam de te mercedem justi amoris exspectat.
PL 18, 337A労苦の実りは、より優れた人々に気に入られ、勤勉と清廉によって判断のヤシ〔勝利の印〕を得ることである。それゆえ、いとも高名な人〔V. C.〕である私の息子ベニグヌスは、穀物供給の務めを寝ずの心と清い手で果たし、あなたからの正しい愛という報酬のみを待っている。
Epistolarum libri decem 9.42.2
Testatur insomnes ejus curas imbecillitas corporis. Nihil enim de Sardinia reportavit, nisi bonam conscientiam, et malam valetudinem; horreis autem tantum frugis invexit, quantum illi provinciae anni fortuna contulerat.
PL 18, 337A彼の眠れぬ気遣いを、体の衰弱が証している。サルディニアから持ち帰ったのは、良い良心と悪い体調のほかになかった。穀倉には、その年の運がその属州にもたらしただけの穀物を運び入れた。
Epistolarum libri decem 9.42.3
Nullus de eo rumor adversus, nulla conquestio, res semper ad arguendum paratae. Horum omnium locupletissimum pretium est, si amicitia tua dignus habeatur.
PL 18, 337B彼に不利な噂はなく、不平もなく、事実はつねに検証に供されていた〔のに、咎めるべきものは出なかった〕。これらすべての最も豊かな報いは、彼があなたの友情にふさわしいと見なされることである。
Epistolarum libri decem 9.42.4
Quod mihi declive ad impetrationem videtur: si quidem necesse est, te delectet eorum probitas quorum non fefellit electio. Vale.
PL 18, 337Bそれは私には得やすいことと思われる。選びが期待を裏切らなかった人々の廉直を、あなたが喜ぶのは必然だからである。健やかであれ。