Epistolarum libri decem 6.58.1
Postquam pignus nostrum Sibidius Romam rediit, nuntius fuit, quantus filiam meam vexet corporis dolor; meus quoque animus aegrescit.
PL 18, 280B我々の愛児シビディウスがローマに戻って以来、娘をどれほどの体の痛みが苦しめているかの知らせがあった。私の心もまた病んでいる。
Epistolarum libri decem 6.58.2
Itaque litteras nihil moratus emisi, anxie petens; primo medica ope et abstinentia noxiorum ad sanitatem juventur: dehinc rescripti fides abolendae sollicitudini meae consulat.
PL 18, 280Cそこで、ためらわず書簡を出し、案じて願った。まず、医の手当てと害あるものを断つことで健康が助けられるように。次に、返書の確かさが、私の気づかいを消すよう取りはからうように。
Epistolarum libri decem 6.58.3
Ipsi post legatorum profectionem rus Vaticanum, quod vestro praedio cohaeret, accessimus; et, si nihil disposita conturbet; in Apriles kalendas villae otio defruemur. Juniorum delectus urbanis familiis imperatus, usque ad aeterni principis responsa pendebit.
PL 18, 280C我々自身は、使節の出発ののち、諸君の地所に接するウァティカヌスの田舎に行った。もし定めたことが何も妨げなければ、4月のカレンダエ〔4月1日〕まで別荘の閑暇を楽しむ。都の家人に課された若者の徴募は、永遠の君主の返答があるまで保留される。
Epistolarum libri decem 6.58.4
De conjunctis exemplaribus formam praecepti utriusque noscetis. Haec quia tuis litteris desiderata sunt, misi. Caeterum mera atque unica mihi causa dictandae epistolae fuit, ut ad nos super filiae meae valetudine certa et amica vote referantur. Vale.
PL 18, 280C添えた写しから、二つの命令の書式を知るであろう。あなたの書簡で求められたので、これを送った。そのほか、この書簡を口述した唯一無二の理由は、私の娘の健康について、確かで好ましい報せが、願いどおりに我々に届くようにということだった〔底本は vote。voto と読む〕。健やかであれ。