Epistolarum libri decem 3.55.1
In suburbano praedio fovens otium sumpsi litteras tuas. Cur enim Romae te decedente remanerem? Ager autem qui me interim tenet, Tiberim nostrum juncto aquis latere prospectat.
PL 18, 214B郊外の所領で閑暇を養いつつ、あなたの書簡を受け取った。あなたがローマを去るというのに、なぜ私が残るというのか。さしあたり私を留めるこの畑は、水に接した側面から、我々のティベリス川を望んでいる。
Epistolarum libri decem 3.55.2
Hinc libens video, quid frugis aeternae urbi in dies accedat, quid Romanis horreis Macedonicus adjiciat commeatus.
PL 18, 214Cここから私は喜んで、永遠の都に日々どれだけの穀物が加わるか、ローマの穀倉にマケドニアの輸送がどれだけ加わるかを見ている。
Epistolarum libri decem 3.55.3
Nam pene, ut recordaris, cessante Africa fames in limine erat, quam clementissimus, et ad salutem publicam genitus imperator praevenit ingestis alieni soli copiis. Jam portum nostrum, complurium prima classis salutat, Jam securitate saturamur.
PL 18, 214C実際、あなたの思い出すとおり、アフリカが途絶えて飢饉が戸口に迫っていたが、いとも寛容で公共の安寧のために生まれた皇帝が、よその土地の産物を運び込ませて先んじた。今や我々の港を、多数の船団の先頭が迎えている。今や我々は安全に満ちている。
Epistolarum libri decem 3.55.4
Jam dicimus nostrum esse, quidquid ubique bono principi nascitur. Haec eo scribo, ut domino orbis effectum beneficii sui nunties, et ipse fructum gaudii communis usurpes. Ego paulo post abire longius paro, nec tamen tantis ad te litteris abstinebo.
PL 18, 214C今や我々は、善き君主のもとで至るところに生まれるものは何でも我々のものだと言う。これを私が書くのは、あなたが世界の主に、その恩恵の成果を告げ、あなた自身も共なる喜びの果実を享受するためだ。私はまもなく遠くへ出立する用意をしているが、それでもあなたへの書簡をこれほど控えはしない。
Epistolarum libri decem 3.55.5
Erit curae nostris in Urbe remanentibus, et meum sermonem tibi per idoneos mittere, et mihi pari fide, quae scripseris, exhibere. Vale.
PL 18, 214Cローマに残る我々の者たちが、私の言葉をふさわしい者を通じてあなたに送り、あなたの書くものを同じ誠実さで私に届けるよう、心を配るだろう。健やかであれ。