シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VIII, Caput XXXV 第VIII巻 第XXXV章

SYMMACHUS JOHANNI.

シュンマクスよりヨハネスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 320A · 2 sectiones

Epistolarum libri decem 8.35.1

1

Quod sero ad te scribo, amicitiae tenacis indicium est, cujus memoria repetitis ex intervallo probatur officiis. Ipse quoque silentium tuum non aliter interpretor. Nam etsi styli honorificentiam quaero, certus fidei tuae, etiam de tacito amore non dubito.

PL 18, 320A

あなたに遅く書くのは、堅固な友情の印である。その記憶は、間をおいて繰り返される務めによって証されるからである。あなたの沈黙も、私は別様には解さない。書簡という栄誉を求めてはいても、あなたの信義を確信しているので、無言の愛をも疑わない。

Epistolarum libri decem 8.35.2

2

Sed vereor, ne ista sententia tibi suadeat negligentiam scriptionis, et haec amicitiae munia judicii mei securus omittas. Hortor igitur, quaesoque, ut illam potius cogites partem, quae assiduitati gratiam parit; non quae promittit veniam raritati. Vale.

PL 18, 320B

だが私は恐れる。この考えがあなたに書くことの怠りを勧め、友情のこの務めを、私の判断に安心して省くのではないかと。ゆえに勧め、また願う。むしろ、頻繁さに好意を生む部分を考えてほしい。稀なことへの許しを約束する部分ではなく。健やかであれ。