Epistolarum libri decem 1.2.1
Hoc est munus, quo se non sola possit jactare Campania; sed praeterea Romae aut Athenis in Graecum loquendi honorem hujusmodi lingua vertatur. Quid enim concinnius epistola tua, quam nuper accepi? Quid versuum admixtione jucundius?
PL 18, 147Cこれはカンパニアだけが誇りうる贈り物ではない。それどころか、ローマでもアテナイでも、このような言葉づかいは、ギリシア語で語る栄誉へと転じられるであろう〔本文が崩れているらしく、このように解した〕。実際、先ごろ私が受け取ったあなたの書簡より整ったものがあろうか。詩句の混ぜ込みより楽しいものがあろうか。
Epistolarum libri decem 1.2.2
Vere dicam tibi, plura legere volentibus celeriter terminata est. Quod utinam sensus aliquis eorum supersit! quorum imaginibus praescripta videmus epigrammata.
PL 18, 147Cあなたに本当のことを言おう、もっと読みたい者たちにとっては、〔あなたの書簡は〕あまりに早く終わってしまった〔terminata est の主語は前節の epistola と取った〕。彼らに何らかの感覚が残っていればよいのだが。その肖像の下に碑銘が書き付けられているのを、我々は見るのだから〔quorum は肖像に碑銘を付された人々を指すと取った〕。
Epistolarum libri decem 1.2.3
Facile laudabunt tales successores laborum suorum, qui picturae nitorem pulchrioribus versibus illuminarint. Et ego igitur gratulor non magis ostreis, et peloridibus abdomen, quam pectus eloquio tibi esse satiatum.
PL 18, 147C自らの労苦のこのような後継者を、彼らは容易にほめるであろう。絵の輝きを、いっそう美しい詩句で照らし出した者たちを。それゆえ私も、あなたがカキやペロリス貝〔大型の貝〕で腹を満たしたこと以上に、弁舌で胸を満たしたことを喜ぶ。
Epistolarum libri decem 1.2.4
Et quoniam pudorem meum ipse ordiendo solvisti, a nobis quoque accipe bonorum aetatis meae exarata nuper elogia.
PL 18, 147Cそして、あなた自身が書き出すことで私の恥じらいを解いてくれたのだから、我々の側からも、私の世代の善き人々について先ごろ書き記した顕彰の詩句を受け取れ。
Epistolarum libri decem 1.2.5
Nam quia nihil est quod agam, et, si nihil agam, subit me majorum meorum misera recordatio: inveni quod illis libellis, quos nuper dictaveram, possimus adjicere.
PL 18, 147Dすることが何もなく、何もしなければ先祖たちのみじめな思い出が私を襲うので、先ごろ口述した例の小冊子に付け加えられるものを見つけたのだ。
Epistolarum libri decem 1.2.6
Scis Terentium, non Comicum, sed Reatinum illum Romanae eruditionis parentem, hebdomadon libros epigrammatum adjectione condiisse. Illud nos, si fors tulerit, conamur imitari.
PL 18, 147Dあなたは知っている、テレンティウスが、喜劇作者ではなく、ローマの学識の父であるあのレアテの人が、『ヘブドマデス』〔hebdomadon libri。七人ずつの肖像の書〕に碑銘詩の付加で味付けをしたことを。我々は、機会があれば、それをまねようと努めている。
Epistolarum libri decem 1.2.7
Sed quae prima compegi, interim pauca misi, obtestatus te per Deum, ut si quid in his displicebit, emendes. Quod mihi pudendum non est. Nam si quid ex te placuerit, mea laus est, nec vito consortium, in quo talem non erubesco censorem. Aradius Rufinus.
PL 18, 147Dだが、最初にまとめたもののうち、ひとまず少しだけ送った。もしそのうちに気に入らない所があれば、直してくれるよう、神にかけて願う。これは私にとって恥ずべきことではない。あなたの手で〔直されて〕気に入られるところがあれば、それは私の誉れであり、これほどの批評者を持つことを恥じない以上、その仲間入りを避けはしない。アラディウス・ルフィヌス。
Epistolarum libri decem 1.2.8
Princeps ingenio, fortunae munere princeps, Aetatis, Rufine, tuae, cui prospera, cuique Tristitiam tumidis aequabat gloria rebus. Unus amor cunctis, et praesidium trepidorum. Principibus quorum viguisti tempore, doctus Aut calcaria ferre bonis, aut frena tyrannis.
PL 18, 147D才において第一人者、運命の賜物においても第一人者であった、ルフィヌスよ、あなたの世代の。順境にある者にも、栄光が悲しみを思い上がった境遇と釣り合わせた者にも〔この二句は文が崩れているらしく、このように解した〕、万人にとってただ一つの愛、おののく者たちの守りであった。あなたが盛んであった時代の君主たちのもとで、あなたは、善き者には拍車を、僭主には手綱を掛ける術に長けていた。
Epistolarum libri decem 1.2.9
Valerius Proculus. Cum primis quos non oneravit gloria patrum Ponemus Proculum, vitae morumque decore, Haud unquam indignum magnorum Poplicolarum.
PL 18, 148Aウァレリウス・プロクルス。先祖の栄光に押しつぶされなかった人々のうちでも、第一にプロクルスを置こう。生き方と品行の気品において、偉大なるポプリコラたちにふさわしくないことは決してなかった人を。
Epistolarum libri decem 1.2.10
Olli semper amor veri, et constantia, simplex Coelicolum cultus, non illum spernere posses: Et quanquam reverendus erit, non deinde timebis. Anicius Julianus. Cujus opes, aut nobilitas, aut tanta potestas, Cedenti cui non praeluxit Anicius unus?
PL 18, 148A彼には常に真理への愛と不動の心があり、天上の神々への素朴な祭祀があった。あなたは彼を軽んじることはできまい。畏敬すべき人であろうとも、それゆえ恐れることもあるまい。アニキウス・ユリアヌス。その富、あるいは高貴さ、あるいはこれほどの権勢について、身を引く者に、アニキウス〔一族〕の唯一の人が先んじて輝かなかったことがあろうか〔最後の句は文意が定かでない〕。
Epistolarum libri decem 1.2.11
Acer ab ingenio, cunctisque accommodus idem. Hic et carus erat conferre; juvare paratus: Nam dives, tum celsus honoribus, attamen illis Grandior, aeternam complebat nomine Romam. Petronius Probianus.
PL 18, 148A気性は鋭く、しかも万人に合わせる人。この人は人と並べて見られても愛され、助ける用意があった〔carus erat conferre は文意が定かでない〕。富み、また栄職によって高位にありながら、それらの栄職よりも大きく、その名で永遠のローマを満たしていた。ペトロニウス・プロビアヌス。
Epistolarum libri decem 1.2.12
Jactet se Fortuna aliis, quos judice nullo Lucem ad Romuleam sua sola licentia vexit. Te, Probiane, pudor, te felix gratia, teque Itala simplicitas morum, et solertia juvit. Quocirca assiduus Augustis notus et hospes Praemia magnorum retulisti dignus honorum.
PL 18, 148B運命の女神は、他の者たちに誇るがよい。審判者もなく、ただ己の放縦だけでロムルスの光〔ローマ〕へ運ばれた者たちに。プロビアヌスよ、あなたを助けたのは、慎み、幸いな好意、イタリアの素朴な気風と巧みさであった。それゆえあなたは、絶えずアウグストゥスたちに知られ客人となり、偉大な栄職の報いにふさわしく、それを得た。
Epistolarum libri decem 1.2.13
Verinus. Virtutem, Verine, tuam plus mirer in armis, Eoos dux Armenios cum caede domares? An magis eloquium, morum vitaeque leporem? Et (nisi in officiis, quoties tibi publica cura) Quod vitam innocuis tenuisti laetus in arvis.
PL 18, 148Bウェリヌス。ウェリヌスよ、あなたの徳を、私はむしろ武勲に驚嘆すべきか、あなたが将として東方のアルメニア人を殺戮して服したときの。それとも雄弁と、品行と生き方の優雅さにか。また、〔Et … Quod … の構文は完結していない。前の疑問に続けて解した〕(公務の心配があるときを除いて)無害の田園で楽しく生涯を過ごしたことに。
Epistolarum libri decem 1.2.14
Nullum ultra est virtutis opus: nam si esset, haberes. Octoginta personis nescio an solus occurram. Et ideo in socerum atque avunculum nostros tibi delegamus epigrammata. Nam et Varronis libri diversis notantur auctoribus.
PL 18, 148Bこれ以上、徳の務めは残っていない。あればあなたは持っていたはずだ。八十の人物に、私一人で応じきれるかどうか分からない。そこで、舅と母方の叔父にあたる我々の者たちについての碑銘詩は、あなたに委ねる。ウァッロの書も、さまざまな著者のものとされているのだから〔この二文は文意が定かでない〕。