Epistolarum libri decem 1.37.1
Non frustra praedicant: Mentes hominum nitere liquido die, coacta nube flaccessere. Meus animus fidem facit exemplo. Nam quoties tibi scribo, ex sententia usus verborum suppetit, quorum alias suppellex mihi desit.
PL 18, 161A「人々の心は、晴れた日には輝き、雲が集まれば萎える」と言われるのは、ゆえなきことではない。我が心が、それを例で証している。実際、あなたに書くたびごとに、思いのままに言葉の用が尽きない。他の折には、その備えが私に欠けているのだが。
Epistolarum libri decem 1.37.2
Quippe laetitia loquax res est, atque ostentatrix sui: adeo magnae parti hominum ab hoc morbo nulla cautio est.
PL 18, 161Aというのも、喜びはおしゃべりなもので、自らを誇示する。それゆえ、大方の人々には、この病に対する用心がまったくない。
Epistolarum libri decem 1.37.3
Patere igitur, quae ad laudes tuas pertinent, obloquentem, vir quantum est hominum in terris spectatissime; qui ex summis copiis vigiliam pro meis rebus anniteris, et amicitiam stabili diligentia perseveras.
PL 18, 161Aだから許せ、あなたの称賛にかかわることを、私が口を出して語るのを。地上の人々のうち最も注目されるべき人よ。あなたは最高の資力から、私の事のために不寝番を尽くし、友情を揺るがぬ心配りで貫いている。
Epistolarum libri decem 1.37.4
Si fides seria cuiquam fuit, tibi puto esse: quam plerique verbo ostentant, opere deserunt: quod genus nulli rei est, nisi ad loquendum. Merito processus tuos in meo aere duco: quando juxta magnae curae sum tibi, atque cum maxime fui.
PL 18, 161A誠実が誰かにとって真剣なものであったのなら、それはあなたにとってそうだと思う。多くの者は、それを言葉で誇示し、行いで見捨てる。この類は、話すためのほかには何の役にも立たない。当然、あなたの進展を、私は我が勘定に数える〔in meo aere duco。自分の帳簿に記す、すなわち自分のこととして受け止めるの意〕。私は、かつて最もそうであったときと同じく今も、あなたにとって大きな気がかりなのだから。
Epistolarum libri decem 1.37.5
Superest tamen aliquid, quod huic in me studio adjici velim. Nolo memineris, quod aliquando animo tuo succensui. Amor fiduciam nutrit. Quid tam liberum, quam amicitia? Negotiis plerumque apposita est expostulatio sine labe concordiae.
PL 18, 161Bだが、この私への熱意に加えたいことが、なお一つある。かつて私があなたの心に腹を立てたことを、覚えていないでほしい。愛は信頼を養う。友情ほど自由なものがあろうか。用事には、しばしば、和合を損なわない不満の訴えが添えられるものである。
Epistolarum libri decem 1.37.6
Ita verum est, quod hodie tibi gratias ago, ut illud non potuerim dissimulare, quod dolui. Cassa fide sunt, qui jugiter blandiuntur. Sed quid diutius ea retexo, quorum te oblivisci volo?
PL 18, 161B今日あなたに感謝するのが真実であるように、私が痛んだことを隠せなかったのも真実である。絶えず媚びる者たちの誠実は空しい。だが、あなたに忘れてほしいことを、なぜこれ以上述べ返すのか。
Epistolarum libri decem 1.37.7
Esto, ut es, benigna in me voluntate: quod ego sperandum magis a te sentio quam petendum. Vale.
PL 18, 161Bあなたのままでいてくれ、私への好意ある心で。それは、請い求めるべきものというより、あなたに期待すべきものだと、私は感じている。健やかであれ。