Epistolarum libri decem 2.8.1
Redditae sunt mihi primae litterae tuae tam breves, tam festinatae, ut iter tuum viderentur imitari. Sed si mihi credis, non est in illis desiderata prolixitas.
PL 18, 180Bあなたの最初の書簡が私に届いた。きわめて短く、きわめて急いだもので、あなたの旅をまねているかのようだった。だが、私を信じるなら、そこに長さの不足は感じられなかった。
Epistolarum libri decem 2.8.2
Omnia enim, quae de amplitudinis tuae prosperis nosse cupiebam, succincta enumeratione complexus es, quanta valetudine vigeres, qua celeritate pervectus sis, quid in aeterno principe serenitatis inveneris.
PL 18, 180Bあなたの偉大さの順調さについて私が知りたかったことは、すべて簡潔な列挙に収められていた。どれほどの健康で元気か、どれほどの速さで着いたか、永遠の君主のもとでどんな晴朗さを見いだしたか。
Epistolarum libri decem 2.8.3
Ausim dicere, uberiorem rebus, quam verbis fuisse illius epistolae paginam. Nam multa erant quae gaudere deberem, cum essent pauca quae legerem. Tu tamen post haec memento, etiam familiares chartas rigare facundiae tuae copiis.
PL 18, 180Bあえて言うが、あの書簡の紙面は、言葉よりも内容が豊かであった。実際、読んだものは少なかったが、喜ぶべきことは多かった。だがあなたは、今後は親しい手紙にも、あなたの雄弁の豊かさを注ぐことを忘れるな。
Epistolarum libri decem 2.8.4
Neque enim te exhaurit, quod adeuntium preces indefesso absolvis affatu, quod venerandi principis mentem loqueris et oracula. Sint ista prima; nec tamen sola. Tantum namque publico usui a te patior impendi, ut nihil solatiis meis detrahas. Vale.
PL 18, 180C訪れる人々の請願を倦まずに言葉で捌き、畏敬すべき君主の意向と勅語を語ることが、あなたを疲れさせるはずはない。それらは第一であってよいが、唯一ではない。私は、あなたが公の用にこれほど費やされることを耐えるが、私の慰めから何も減らさないでほしい。健やかであれ。