シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber I, Caput XXXVIII 第I巻 第XXXVIII章

SYMMACHUS AUSONIO.

シュンマクスよりアウソニウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 161C · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 1.38.1

1

Falso creditur judicii nesciam esse fortunam. Illa vero et praeteritorum memor, et praesentium diligens, et prudens futuri, tibi rependit, quidquid caeteris praestitit. Non ergo vana, neque erratica est: a qua scimus alios domum coepisse, te praemium.

PL 18, 161C

運命の女神は判断を知らぬと思われているが、誤りである。実際その女神は、過ぎたことを覚え、今あることに心を配り、先のことに聡く、他の者たちに与えたものを何であれ、あなたに返す。ゆえに、空しくも、さまよいもしない。我々は知っている、他の者たちはこの女神から家〔の富〕を受け、あなたは報償を受けたことを〔底本は coepisse。cepisse(受けた)と読んだ〕。

Epistolarum libri decem 1.38.2

2

Quis tibi honoris nostri (inquies) fecit indicium? Celebritas famae, cui justa narranti statim creditur. An opperirer super hoc tuas litteras, quas verecundia differebat? Minime; siquidem difficilis est patientia gaudiorum.

PL 18, 161C

「誰が、我々の栄誉の知らせをあなたにもたらしたのか」とあなたは言うだろう。評判の広まりである。それは正しいことを語るので、すぐに信じられる。それとも、慎みがそれを遅らせていたあなたの書簡を、この件で待つべきだったか。決してそうではない。喜びに対する忍耐は難しいのだから。

Epistolarum libri decem 1.38.3

3

Fungor igitur, ut vides, partibus tuis, et quae debui cognoscere malui quodammodo nuntiare. Sed nolo ista properatio litterarum mearum tuum munus impediat. Scire me, quod nunc scribo, dissimula, et tribue quasi novum nuntium, quem ego gratulabor iteratum. Vale.

PL 18, 161C

だから、見てのとおり、私はあなたの役目を務めている。知るべきことを知るより、いわば告げるほうを選んだのである。だが、私の書簡のこの性急さが、あなたの務めを妨げることは望まない。私が今書いていることを知っているのを、隠せ。そして新しい知らせとして与えよ。私はそれを、二度目であっても祝おう。健やかであれ。