Epistolarum libri decem 7.20.1
Villa Tyburis, quae proxime in jus tuum venit, majoris ingenii praedicatorem requirit. Ego tamen linguae modicus, ut potero, verbis honorem loco faciam. Quid hic in positu aedium venustatis est! quis situs! quantus ex edito late in plana jactatus oculorum!
PL 18, 290C最近あなたの所有となったティブルの別荘は、もっと才気ある称賛者を求めている。しかし私は言葉に乏しいながらも、できるかぎり、言葉でその場所に敬意を表そう。家の立地には何という美しさがあることか。何という眺めだろう。高みから広く平野へ視線が投げ出される。
Epistolarum libri decem 7.20.2
Frequentare has sedes Orchomenias dixerim deas, atque eas sedulo adnisas, ut te conciliarent aedibus suis dominum. Perge igitur ut facis, et victis aevo redde novitatem. Multo hoc factu promptius, quam quod Hesiodum ferunt posito senio in virides annos rediisse.
PL 18, 290Cこの住まいにしばしば通うのは、オルコメノスの女神たち〔ボイオティアのオルコメノスにゆかりの女神たち〕だと私は言いたい。彼女たちは、あなたを自分たちの住まいの主に迎えようと熱心に励んだのだ。だから、今のまま続け、年月に負けたものに新しさを返せ。これは、ヘシオドスが老いを脱いで若い歳月に戻ったと言い伝えられることよりも、はるかに手早くできる。
Epistolarum libri decem 7.20.3
Interea gratulare nobis bonam valetudinem; quae ut tibi quoque longum secundet, inter fastigia est votorum meorum. Vale.
PL 18, 290Dところで、我々の良い健康を祝ってほしい。それがあなたにも長く続くことは、私の願いの頂点にある。健やかであれ。