Epistolarum libri decem 3.2.1
Ruri positus vectigal solemne tibi dependo. Nullum enim tempus patior ab hoc munere feriatum; neque locorum intercedente divortio in oblivionem familiaritatis adducor.
PL 18, 200D田舎にいて、私は決まりの貢ぎをあなたに納めている。この務めを休む時を、一つも許さないからだ。場所が隔たっていても、親しさを忘れることにはならない。
Epistolarum libri decem 3.2.2
Qui, si me vicissitudinis stimulo faceres promptiorem; nunquam profecto linguam desidem continerem. Et tamen enixe meum fungor officium, nec cessationis traducor exemplo.
PL 18, 200Dあなたが返礼の刺激で私を急がせてくれるなら、私は怠けた舌を決して抑えておかないだろう。それでも私は力を尽くして務めを果たしており、怠慢の前例に引かれることはない。
Epistolarum libri decem 3.2.3
Atque hoc silentium tuum difficultatibus publicae occupationis ascribo, quia satis est mihi ad amicitiae fiduciam, quod me credo redamari. Vale.
PL 18, 200Dあなたの沈黙は、公の務めの困難のせいと考える。友情を信じるには、私が愛し返されていると信じていれば十分だからだ。健やかであれ。