シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VIII, Caput XXVII 第VIII巻 第XXVII章

SYMMACHUS CENSORINO.

シュンマクスよりケンソリヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 318C · 6 sectiones

Epistolarum libri decem 8.27.1

1

Prompta et avida manu litteras tuas, cum mihi offerrentur, invasi, ut prospera cogniturus. Sed cum percurrerem lectione enumerationem dispendiorum tuorum, voluptati successit offensio.

PL 18, 318C

あなたの書簡が私に差し出されたとき、私は急いで貪るように手でつかんだ。良い知らせを知るつもりで。だが、あなたの損失の列挙を読み通すうちに、喜びは不快に変わった。

Epistolarum libri decem 8.27.2

2

Et illa quidem adversa, quae cum plurimis pertulisti, more humani ingenii, habent aliquod de societate solatium: hunc vero piraticae depraedationis ictum, quem speciatim casus tibi durus adjecit, impressum altius puto: quia neque habet participem, et geminavit dolorem.

PL 18, 318C

あなたが多くの人々とともに耐えたあの逆境は、人の性のとおり、仲間がいることで何がしかの慰めになる。しかし、特にあなたに厳しい偶然が加えた、海賊の略奪というこの打撃は、いっそう深く刻まれたと私は思う。分かち合う者がおらず、苦しみを倍にしたからである。

Epistolarum libri decem 8.27.3

3

Contra haec fortuita, virtute ac ratione animus armandus est, spes quoque assumenda meliorum. Saepe titubantia in solidum reverterunt. Nihil hominibus aeternum est. Volvunt mortalia vices crebrae, et omnium rerum fuga visitur.

PL 18, 318C

こうした偶然に対しては、徳と理性で心を武装せねばならず、よりよいことへの希望も持たねばならない。揺らいでいたものが、堅固さに戻ることはしばしばある。人間にとって永遠のものはない。死すべきものは頻繁な転変を繰り返し、万物の逃げ去るのが見える。

Epistolarum libri decem 8.27.4

4

Paucis ista perstrinxerim, cum tibi pro eruditione plura succurrant. Nunc ad illa respondeo quae tu me scire voluisti: Quamprimum Neapolim petitu civium tuorum visere studeo; illic honori urbis religiosae intervallum bidui deputabo.

PL 18, 318D

教養あるあなたにはもっと多くが思い浮かぶであろうから、これらは簡潔に触れるにとどめる。さて、あなたが私に知らせたいとした事柄に答える。できるだけ早く、あなたの同市民たちの求めに応じてナポリを訪れたい。そこで、敬虔な都の名誉のために、二日の間隔をあてる。

Epistolarum libri decem 8.27.5

5

Dehinc, si bene destinata dii juverint, Capuano itinere venerabilem nobis Romam, laremque petemus. Inter haec, si mihi evenerit aspectu et colloquio tuo defrui, explebor gaudii satietate.

PL 18, 318D

その後、神々が、善く定めたことを助けるなら、カプアの道を通って、我々にとって尊いローマと家のラル〔lar。家の守り神〕を目指そう。その間に、あなたの姿を見、語らう喜びが私に与えられるなら、喜びの満ち足りに満たされるだろう。

Epistolarum libri decem 8.27.6

6

Sin major necessitas negaverit nobis tui copiam, velim curarum nube detersa eam sapienter resumas animi alacritatem, quam tibi congressus noster sedulo conciliare potuisset. Vale.

PL 18, 318D

だが、より大きな必要があなたと会うことを我々に拒むなら、心配の雲を拭い去り、我々の会合が熱心に与えたであろう心の快活さを、賢明に取り戻してほしい。健やかであれ。