Epistolarum libri decem 4.68.1
Etiamsi petitio domestica et amica cessaret, publicus vigor justo desiderio deesse non posset.
PL 18, 242Dたとえ私的で友としての頼みがなかったとしても、公の権力の働きが正当な願いに欠けることはありえないであろう。
Epistolarum libri decem 4.68.2
Quid enim tam familiare justitiae, quam ut circumscriptor clarissimae et laudabilis feminae parentis meae, astutiae suae privetur effectu, ne commodis illudat alienis provincialium patronorum fretus auxilio?
PL 18, 242D正義にとって、これほど親しいことがあろうか。いとも高名で称賛すべき女性である私の母を欺いた者が、その策略の成果を奪われ、属州の保護者たちの助けを頼んで他人の利益を愚弄することのないようにすることほど。
Epistolarum libri decem 4.68.3
Quorum impudentia compulit ut matrona litium fugitans, ad judicium praetoriani culminis convolaret. Res autem qua de agitur ejusmodi est.
PL 18, 243Aその者たちの厚かましさのために、訴訟を避ける婦人が、近衛長官の高位の法廷に駆けつけざるをえなくなった。問題の件はこうである。
Epistolarum libri decem 4.68.4
Ante paucissimos menses ille a parente mea horrea Aquileiensia, et CF. propter longinquitatem itineris incognita, tenui mercede conduxit; atque his ita abusus est, ut parvo licet tempore iisdem locis labem consulto intulisse dicatur.
PL 18, 243Aごく数か月前、あの者は私の母から、アクイレイアの穀倉と CF.〔底本は CF.。意味の定かでない略記で、刷りのまま写した〕を、道のりが遠くて〔母には〕様子の知られていなかったのにつけこみ、安い賃料で借りた。そしてそれらを濫用し、短い期間であっても、その場所に故意に傷みを与えたと言われている。
Epistolarum libri decem 4.68.5
Hunc ubi saepe convenit, ut conductione decederet, contemptu hominis et interventu quorumdam frequenter elusa est. Nunc opis indiga geminum beneficium vestri favoris exoptat. Primo, ut improbissimus inquilinus locorum detentione pellatur.
PL 18, 243A彼女がしばしば彼に掛け合って借地から退くよう求めても、その男の侮りと幾人かの介入によって、そのたびにはぐらかされた。いま助けを要する彼女は、あなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕好意による二重の恩恵を願っている。第一に、極めて不届きな借り主が、場所の占有から追い出されること。
Epistolarum libri decem 4.68.6
Dehinc habita deterioratae rei aestimatione sumptum justae instaurationis agnoscat. Cum igitur aequa poscamus, credo confore ut meae petitioni et utilitatibus parentis favor vester arrideat. Vale.
PL 18, 243A次に、悪化した物の評価が行われた上で、正当な修復の費用を負わされること。それゆえ、我々が求めているのは公正なことなのだから、あなたの好意が、私の頼みと母の利益に微笑むであろうと信じる。健やかであれ。