Epistolarum libri decem 5.76.1
Bonoso optimo viro, et post militiam Palatinam geminae administrationis integritate conspicuo, discussionem pontis ac basilicae novae praeceptio Augusta mandavit, quod munus fide et vigilantia posset implere, si solus istiusmodi examinis jus haberet.
PL 18, 261D優れた人ボノススは、宮廷の勤め〔militia〕ののち、二重の任の誠実さで知られている。彼に、橋と新しいバシリカの調査を、アウグストゥスの命令が委ねた。この務めは、信義と見張りをもって果たせるであろう。もし彼一人がこの種の調べの権限を持つなら。
Epistolarum libri decem 5.76.2
Nunc Cyriades C. V. comes et mechanicus, qui dudum impensas operis utriusque tractavit, in societatem discussionis admissus, saepe, ut dicitur, a Bonosi investigatione dissensit.
PL 18, 261Dところがいま、伯にして技師のいとも高名な人〔底本は C. V.(clarissimus vir)。V. C. と同じ称号〕キュリアデスが、先に両方の工事の費用を扱った者として、調査の仲間に加えられ、聞くところでは、しばしばボノススの調べと意見を異にした。
Epistolarum libri decem 5.76.3
Hinc fit ut inquisitio, quae per unum strenue posset agitari, artificio quodam interpositi certaminis differatur. Atque ideo metuit vir honestus Bonosus ne sibi invidiae sit, quod tanti negotii adhuc nutat effectus.
PL 18, 262Aその結果、一人で精力的に進められるはずの調べが、持ち込まれた争いという一種の技巧によって引き延ばされている。それゆえ、立派なボノススは、これほどの案件の結果がまだ揺れていることが、自分への反感になることを恐れている。
Epistolarum libri decem 5.76.4
Quapropter orat ut si quis est qui V. C. Cyriadem putat ejus operis, quod idem ante curavit, etiam discussorem esse debere, sibi haec molestia detrahatur. Si vero ipse negotio videtur accommodus, ad se unum disquisitionis summa pertineat.
PL 18, 262Aそこで彼は願う。もしいとも高名な人キュリアデスが、自分で手がけた工事の調査者でもあるべきだと考える者がいるなら、この面倒が自分から取り除かれるように。しかし、もし彼自身がこの件に適していると見えるなら、調べの全体が彼一人にかかわるように。
Epistolarum libri decem 5.76.5
Ergo amore Reipubl. cujus utilitates inter praecipua et prima complecteris, clarissimo et illustri viro praefecto dignare conferre; quatenus lacuna tantorum sumptuum remotis contentionibus, detegatur.
PL 18, 262Aそれゆえ、あなたが最も大切な事柄のうちに数える、国家への愛によって、いとも高名で顕貴の〔illustris〕長官に、これを伝えるのをよしとしてくれ。争いが取り除かれ、これほどの費用の穴が明るみに出るように。
Epistolarum libri decem 5.76.6
Spero enim fore ut, cessantibus novis expensionibus, utriusque operis perfectioni usurpatorum summa sufficiat. Vale.
PL 18, 262A新たな出費が止めば、占有された金の総額が、両方の工事の完成に足りるだろうと、私は期待している。健やかであれ。