シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VI, Caput LXX 第VI巻 第LXX章

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.

シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 283D · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 6.70.1

1

Diu ab stylo fateor temperasse. Nihil enim quod scriberemus, emersit. Salutis autem vestrae laetam fidem de adventantium sermone capiebam. Tandem cessationem vicit affectio. Reparamus igitur morem dicendae salutis, vacui omnium negotiorum.

PL 18, 283D

長く筆を控えていた、と告白する。書くべきことが何も現れなかったからである。ただ、諸君の健康の喜ばしい確かさは、来る人々の話から受け取っていた。ついに愛が、休止に打ち勝った。そこで我々は、あらゆる用件から解かれて、挨拶を述べる習いを再開する。

Epistolarum libri decem 6.70.2

2

Post Tyburtem quippe secessionem Romae otia lenta producimus. Sed non usquequaque agendarum rerum sumus desides.

PL 18, 283D

ティブルへの退去ののち、我々はローマで、ゆるやかな閑暇を過ごしている。だが、あらゆる点で仕事に怠惰なわけではない。

Epistolarum libri decem 6.70.3

3

Nam domi corruptorum parietum discidia sarciuntur: quia festinationem soliditati conditor primus ante tulit, et antiquior ei visa est celeritas utendi, quam securitas succedentium.

PL 18, 283D

というのは、家では、傷んだ壁の裂け目が繕われている。最初の建築者が、堅固さより急ぎを選び、後に続く者たちの安全より、すぐ使える速さのほうが先だと考えたからである。

Epistolarum libri decem 6.70.4

4

Vos nova et aevum mansura molimini: siquidem sermo distulit quaedam vos Jucullanis operibus aequanda fecisse. Nec tamen vobis impendii magnitudine cesserimus. Par enim sumptus est, semel solida collocare et saepe integrare cadentia. Vale.

PL 18, 284A

諸君は、新しく、永く保つものを造る。話によれば、諸君はいくつかをルクッルス風の造営に匹敵する域に作ったそうだ〔底本は Jucullanis。Lucullanis と読む〕。だが、費用の大きさでは、我々も諸君に劣るまい。堅固なものを一度で据えるのも、崩れるものをたびたび直すのも、費用は等しいからである。健やかであれ。