Epistolarum libri decem 1.10.1
Hanccine mihi esse fortunam, ut quoquo versum pedem gradumque contulero, exaedificandum aliquid offeratur? velut me nunc Capuani praetorii instauratio in graves cogit expensas: cujus pars fatiscit incuria, pars negligenti dudum celeritate reparata, indecorum et imbecillum praestat habitaculum.
PL 18, 151B私の運命はこうなのか、足と歩みをどちらへ向けても、建て直すべき何かが差し出されるとは。今も、カプアの官邸の修復が、重い出費を私に強いている。その一部は手入れの不足で崩れかけ、一部は、とうの昔に拙速に修繕されて、見苦しく脆い住まいになっている。
Epistolarum libri decem 1.10.2
His nisi properata cura subvenerit, aut pecuniae postea dispendium cumulabitur, aut ruinae. Nam quisquis haec opera intermittit, amittit. Quare animus est amoliri aedium senectutem. Ita desiderato et expetito otio ad negotium concessimus sumptuosum.
PL 18, 151Bこれらに、急いだ配慮で手当てしなければ、あとで金銭の損失か、崩壊が積み重なるだろう。工事を中断する者は、〔それまでに費やしたものを〕失うのだから。そこで、家屋の老朽を取り除くつもりだ。こうして、望み求めていたくつろぎから、我々は費用のかかる仕事へと移った。
Epistolarum libri decem 1.10.3
Quid rerum geramus, audistis. Facite vicissim vestrae salutis atque actuum prospera noverimus: ut hoc pauxillum tempus, quod in Campania paramus absumere, sine offensa vestri silentii transigamus. Vale.
PL 18, 151C我々が何をしているかは、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕も聞いたであろう。今度は、あなたの健康と日々の営みの順調を、我々に知らせてほしい。カンパニアで過ごすつもりのこのわずかな期間を、あなたの沈黙に気を損ねることなく送れるように。健やかであれ。