Epistolarum libri decem 4.37.1
Paulus amicus meus jamdiu aerario sacro militat, sed non pro gradu militiae spectandus tibi. Nam probitate morum suorum mediocritatem vincit officii. Nec despexeris hominem, si numerum ejus stipendiorum examines.
PL 18, 234B私の友パウルスは、久しく聖なる国庫に仕えているが、あなたには、務めの位階に応じて見られるべきではない。その人柄の誠実さで、職の凡庸さに勝っているからだ。勤続年数を調べてみても、この人を軽んじるな。
Epistolarum libri decem 4.37.2
Tardiores habet processus verecundia, quae facit ut intra merita sui honoris haereat. Nec tamen poenitet longum stetisse. Tuo enim judicio reservatus est, sub quo emergere maximum morae pretium.
PL 18, 234C慎み深さは昇進を遅くし、自分の官位に値する範囲の内にとどまらせる。それでも、長くとどまったことを悔いてはいない。実に彼は、あなたの判断のために取っておかれたのであり、その下で浮かび上がることこそ、遅れの最大の報いである。
Epistolarum libri decem 4.37.3
Cum igitur illi vitae integritas, militiae aetas suffragium ferat, dignum est ut ad debitos fructus me precatore, te auctore perveniat. Vale.
PL 18, 234Cだから、彼に生の潔白と勤務の年数が票を投じる以上、私が願い手となり、あなたが推進者となって、当然の実りに至るのがふさわしい。健やかであれ。