シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber X, Caput XXXIV 第X巻 第XXXIV章

D. VALENTINIANO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB.

いとも高名な人、首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、ウァレンティニアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 369A · 10 sectiones

Epistolarum libri decem 10.34.1

1

Habent hoc publicae necessitates, ut impossibilia plerumque persuadeant, D. imperator. Sed cauto opus est, ne asperitas negotii effectu irrito solas arcessat offensas, quae nulli magis evitandae sunt, quam juveni et principi, cujus gratia cum aetate debet adolescere.

PL 18, 369A

公の必要には、しばしば不可能なことを信じさせるという性質がある、主なる皇帝よ。だが用心が必要である。事の厳しさが、実現されぬまま、ただ不満だけを呼び起こさないようにである。不満は、若者であり君主である者にとって、何にもまして避けるべきものである。その者の人望は、年齢とともに育たねばならない。

Epistolarum libri decem 10.34.2

2

Ergo numinis vestri famam simulque arduum recogitans, corporatos negotiatores, membra aeternae Urbis, ad equorum collationem quam litteris imperastis, vocare dubitavi: ne liberationem clementiae vestrae querela publica praeveniret.

PL 18, 369A

ゆえに、あなたの神威〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の評判と同時に難事を思い返して、組合に組織された商人たち、永遠の都の肢体を、あなたが書簡で命じた馬の供出のために召集することを、私はためらった。公の不満が、あなたの寛容による免除に先んじないようにである。

Epistolarum libri decem 10.34.3

3

Integra res est: adhuc salubritatem consilii diligentioris exspectat. Justitiae praestate quod remittitis invidiae.

PL 18, 369B

事はまだ手つかずである。なお、より入念な思慮の健全さを待っている。あなたが反感のゆえに取り下げるものを、正義に与えてほしい。

Epistolarum libri decem 10.34.4

4

De exemplo veniunt quae cavemus: siquidem coeli particeps parens clementiae vestrae, cum munus exiguum huic hominum generi mandare tentasset, motus libertate plebis abstinuit.

PL 18, 369B

我々が警戒しているのは、先例から来ることである。実に、あなたの寛容の親、天に与る者は、この種の人々に小さな負担を課そうとしたとき、民衆の自由に動かされて思いとどまった。

Epistolarum libri decem 10.34.5

5

Et certe paucorum curam res illa poscebat, magisque officium desiderabatur tractandae pecuniae publicae, quam dispendium conferendae.

PL 18, 369B

そして確かに、あの事は少数の者の配慮を求めるにすぎず、望まれたのは、公金を取り扱う奉仕のほうであって、拠出による損失ではなかった。

Epistolarum libri decem 10.34.6

6

Consuli tamen gloriae suae, ne quid juberet invitis, et diligentissimus ac serius imperator, speratum emolumentum tanquam popularis ignovit. Nec putet aeternitas vestra ab incoepto temere destitisse Deo proximum virum.

PL 18, 369B

それでもなお、自らの栄光を顧みて、意に反する者に何も命じないよう、最も入念で、しかも重々しい〔serius の意は定かでない。思慮が深い、の意に取った〕皇帝は、期待された利得を、民衆の味方のように免じた。あなたの永遠性は、神に最も近いこの人が、軽率に企てを断念したなどと思わないでほしい。

Epistolarum libri decem 10.34.7

7

Noverat horum corporum ministerio tantae urbis onera sustineri. Hic lanati pecoris invector est: ille ad victum populi cogit armentum: hos suillae carnis tenet functio: pars urenda lavacris ligna comportat.

PL 18, 369B

彼は、これらの組合の奉仕によって、これほどの都の負担が支えられていることを知っていた。ここには、羊を運び込む者がいる。あちらには、民の食糧のために牛の群れを駆り集める者がいる。これらの者たちは、豚肉の務めを担う。ある者たちは、浴場で焚く薪を運び集める。

Epistolarum libri decem 10.34.8

8

Sunt qui fabriles manus augustis operibus accommodant: per alios fortuita arcentur incendia. Jam cauponas et obsequia pistoria, frugis et olei bajulos, multosque id genus patriae servientes, enumerare fastidium est.

PL 18, 369C

皇帝の建築に職人の手を提供する者たちがいる。他の者たちによって、偶発の火事が防がれる。さらに、居酒屋やパン焼きの奉仕、穀物と油の運び手、祖国に仕えるそのほか多くの同類の者たちは、数え上げるのが億劫である。

Epistolarum libri decem 10.34.9

9

Ad summam, liquet privilegium vetus magno impendio constare Romanis. Jugi obsequio immunitatis nomen emerunt. Quod si adjiciantur insolita, forsitan consueta cessabunt. Quare paternum clementiae tuae ingerimus exemplum.

PL 18, 369C

要するに、昔の特権が、ローマの人々にとって大きな費用で成り立っていることは明らかである。彼らは絶え間ない奉仕によって、免除の名を買った。もし慣れないことが加われば、慣れたことが止まるかもしれない。それゆえ、あなたの寛容の父の例を、我々は持ち出す。

Epistolarum libri decem 10.34.10

10

Praetuli oraculum, quod pius successor imiteris. Oro atque obsecro ne populum, quem triumphantes saepe veneramini, caeteris urbibus conferatis. Dabit fortuna melior, quidquid castrensis usus efflagitat. Humanitatis merito necessitas vestra sedabitur.

PL 18, 369C

私は、敬愛する後継者としてあなたが倣うべき勅語を、前に出した。願い、乞う。あなたが凱旋のたびにしばしば崇敬する民を、ほかの都市と同列に扱わないでほしい。より良い運命が、軍営の用が求めるものを何でも与えるだろう。人情に値する功によって、あなたの必要は鎮まるだろう。