Epistolarum libri decem 9.59.1
Non novum vel incognitum, sed compertum jam fide et antiquitate militiae Eusebium amicum meum promptus commendator insinuo: quem ad hoc aevi nulla actuum culpa fuscavit, sed absentia, quae plerisque occulit merita, si testimonio praesentium deseratur, locum ejus dicitur in ancipitem statum deduxisse fortunae.
PL 18, 340D新しい者でも知られていない者でもなく、信義と軍務の古さですでに知られているエウセビウス、我が友を、私は進んで推薦する者として紹介する。今に至るまで、その行いのいかなる咎もこの人を曇らせなかった。ただ不在が、多くの人にとって功績を隠すものだが、居合わせる人々の証言に見捨てられるなら、彼の地位を運の不安定な状態に導いたと言われている。
Epistolarum libri decem 9.59.2
Singularis tamen animi tui aequitas non patietur, ut spero, adversum stipendiorum praerogativam casum valere. Et mea igitur hortatio, et ipsius fiducia judicium tuum respicit.
PL 18, 340Dそれでもあなたの心の比類ない公正さは、私の望むところでは、軍務の優先権に逆らう災難が力を持つのを許さないであろう。それゆえ、私の勧めも彼自身の信頼も、あなたの判断を見ている。
Epistolarum libri decem 9.59.3
Quaeso ut causa cognita, veterum ejus stipendiorum justa confirmes, praestaturus et nobis amicis securitatem, et honestum collegis de optimi viri retentione consortium. Vale.
PL 18, 340D事情を調べたうえで、彼の旧い兵役の正当な分を確かめてほしい。そうすれば、友である我々に安心を、同僚たちにも、優れた人を留めることによる名誉ある連帯を、与えることになろう。健やかであれ。