Epistolarum libri decem 10.14.1
Diligentia tua et judiciali vigore delector. Sed inopia vel potius egestas ordinis Forminiani, etiam curationis impatiens est.
PL 18, 360Cあなたの心配りと裁きの気力を、私は喜ぶ。だが、フォルミアエ〔底本は Forminiani〕の都市参事会の欠乏、いやむしろ窮乏は、治療にも耐えられない。
Epistolarum libri decem 10.14.2
Nam sicut affecta diuturno morbo corpora, saeviorem medicinam ferre non possunt, ita curia numero et paupertate tenuata, duritia immodicae emendationis exstinguitur.
PL 18, 360C長患いに衰えた体が、きつい薬に耐えられないように、数と貧しさに痩せた参事会は、度を越した矯正の厳しさで滅びる。
Epistolarum libri decem 10.14.3
Libens igitur parentis sume consilium, qui non defendit ordinis culpam, sed correctionis modum postulat.
PL 18, 360Dだから、親としての忠告を快く受けよ。私はその身分の咎を弁護するのでなく、矯正の程度を求めているのだ。
Epistolarum libri decem 10.14.4
Habenda est ratio vectigalium publicorum, et lavacri aestivi instauratio cum reip. viribus conferenda, ut si quid redundat expensis caeteris, in sumptum operis conferatur.
PL 18, 360D公の租税を勘定に入れ、夏の浴場の修復は公共の財力と突き合わせるべきである。ほかの出費を超えて余る分があれば、その工事の費用に充てられるようにせよ。
Epistolarum libri decem 10.14.5
Dandum quoque est instaurationi largius tempus, ne quid deroget firmitati praecipitata reparatio. Nihil ex hac mora tuae gloriae detrahitur. Ad praesentem enim judicem veteris curiae culpa non pervenit.
PL 18, 360D修復にはより多くの時間も与えねばならない。性急な修復が堅固さを損なうことのないように。この遅れによって、あなたの栄光は何も減らない。現在の裁判官には、昔の参事会の咎は及ばないからである。
Epistolarum libri decem 10.14.6
Possem plura connectere, sed cum rerum omnium consideratio apud sapientiam tuam vigeat. parco esse prolixior, una admonitione contentus, magnopere nobis esse curandum, ut levamen potius ordinibus aliquot exhaustis tuus adventus apportet.
PL 18, 360Dもっと付け加えることもできようが、万事への考慮はあなたの賢慮に宿っているので、長くなることは控える。ただ一つの忠告で足りる。あなたの到着が、疲弊したいくつかの参事会に、むしろ軽減をもたらすよう、我々は大いに心を配らねばならない。