シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber III, Caput XLV 第III巻 第XLV章

SYMMACHUS SIBURIO.

シュンマクスよりシブリウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 212A · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 3.45.1

1

Vera res est, famam esse velocem. Sed dissentio Mantuano, qui eam putat in malis debere numerari. Nam quid hac praeclarius, cum laetis nuntiis rigat aures et mentes bonorum? Mihi certe oppido grata est, postquam purgationis tuae prima vexit indicium.

PL 18, 212A

噂が速いというのは本当だ。だがマントゥアの人〔詩人ウェルギリウス〕が、それを災いの中に数えるべきだと考えるのには賛成しない。喜ばしい知らせで善き人々の耳と心を潤すものに、これ以上に輝かしいものがあろうか。私にとっては、あなたの嫌疑が晴れたという最初の知らせを運んで以来、まことに喜ばしい。

Epistolarum libri decem 3.45.2

2

Ruri eram, moestus animi ob amissam parentem. Eo me secura fama, curis quas de te gerebam absolvit. Nec fides defuit. Illico enim credebam verum esse, quod noveram et tuae innocentiae, et aequitati temporum convenire.

PL 18, 212B

私は田舎にいて、母を亡くして心が沈んでいた。そこへ、確かな噂が、あなたについて抱いていた心配から私を解き放った。信も欠けなかった。あなたの無実にも時勢の公正にも合致すると知っていたことが、真実だと、私はすぐに信じたのだ。

Epistolarum libri decem 3.45.3

3

Accesserunt etiam litterae tuae tam lepidae ac venustae, ut in re jam cognita novum mihi de te gaudium nuntiari putarem. Erat in illis fiducia conscientiae bonae, sed cum laude justitiae publicae.

PL 18, 212B

さらに、あなたの書簡が、たいそう洒落て優雅なものとして届いた。すでに知っていた事柄でありながら、あなたについての新しい喜びを告げられたと思うほどだった。そこには善き良心への確信があったが、公の正義への称賛も伴っていた。

Epistolarum libri decem 3.45.4

4

Nam et principibus maximis gratias ut absolutus egisti, et de sola fortuna ut innocens conquestus es. Verum quid ultra? Quando Romam? quando ad urbanum otium? quando ad legendi et scribendi solatia reverteris?

PL 18, 212B

あなたは、最大の君主たちに、免訴された者として感謝を述べ、ただ境遇についてだけ、無実の者として不満を述べた。それにしても、これ以上何を。いつローマへ戻るのか。いつ都の閑暇へ、読み書きの慰めへと帰るのか。

Epistolarum libri decem 3.45.5

5

Spero velociter: siquidem res postulat, ut tibi peregrinationis injuria desiderium quietis commendet. Vale.

PL 18, 212C

私は早いことを望む。事の成り行きとして、旅の苦しみが、あなたに安らぎへの恋しさを強く勧めるはずだからだ。健やかであれ。