シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber I, Caput XCV 第I巻 第XCV章

SYMMACHUS SYAGRIO.

シュンマクスよりシュアグリウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 175C · 8 sectiones

Epistolarum libri decem 1.95.1

1

Quod nullas sumpsi litteras tuas, cum mihi a principibus aeternis legenda in concilio patrum delegaretur oratio; scio non fuisse fastidii tui. Nam bonae et exploratae amicitiae, vel si cesset officium, satis tutae aestimationes sunt.

PL 18, 175C

永遠の君主たちから、元老院議員たちの会議で読み上げるよう演説が私に託されたとき、私があなたの書簡を何も受け取らなかったのは、あなたの嫌気によるのではなかったと承知している。実際、善く試された友情に対しては、務めが途絶えても、評価は十分に安全である。

Epistolarum libri decem 1.95.2

2

Propterea talionem referre vitavi, veritus, ne quod tu invitus feceras, ego offensus crederer reddidisse. Longe enim diversa conditio est fortuiti, quam affectati silentii.

PL 18, 175C

それゆえ私は報復を避けた。あなたが不本意にしたことを、私が腹を立てて返したと思われるのを恐れたからである。偶然の沈黙と、故意の沈黙とでは、事情がはるかに異なる。

Epistolarum libri decem 1.95.3

3

Res quidem una negligitur: plurimum tamen refert, quis eam quasi occupatus, quis quasi oratus omiserit. Sed de hoc satis habeo dictum.

PL 18, 175C

たしかに、一つの事が疎かにされている。だが、それを忙しい者として省いたか、請われてなお省いたかは、大いに違う。しかし、このことは十分に語った。

Epistolarum libri decem 1.95.4

4

Nunc, si me amas, vel quia me amas, (nam referri confido, quod defero) constare apud invictos principes gaudium meum, qui humanae voci divinas litteras crediderunt; quorum victorias ex mei oris promptuario senatus audivit.

PL 18, 175C

さて、私を愛するなら、いや、私を愛するがゆえに(私が託すことは伝えられると信じている)、無敵の君主たちのもとで私の喜びが知られるように〔せよ〕〔底本の文は動詞を欠く。constare を支配する命令を補い、私の喜びを君主たちに伝えよの意と取った〕。君主たちは神聖な書簡〔divinae litterae。皇帝の書簡の称〕を人間の声に託し、その勝利を、元老院は私の口の蔵から聞いたのである。

Epistolarum libri decem 1.95.5

5

Fac veniat in mentem, quis ille dies illuxerit, quo quasi ex media profectus acie auribus et animis omnium salutarem nuntium primus infudi. Olim cum res Romana adoreae militaris potita est, Polluces gemini apud Juturnae lacum praelii secunda vulgarunt.

PL 18, 175D

どんな日が輝いたかを思い出してほしい。私は戦列の真ん中から来たかのように、すべての人の耳と心に、救いの報せを真っ先に注いだ。昔、ローマが軍の栄誉を得たとき、双子のポッルクスたち〔底本は Polluces gemini。カストルとポッルクスの双子神〕がユトゥルナの泉のほとりで、戦の勝利を告げ知らせた。

Epistolarum libri decem 1.95.6

6

Eos quippe priscorum voluminum fides tradit, anhelis equis, plenos sudoris et pulveris, fama belli post tergum relicta, indicium affectasse victoriae. Idem nunc mihi sacro judicio factus est honor.

PL 18, 175D

古い書物の伝えるところでは、彼らは息を切らす馬に乗り、汗と塵にまみれ、戦の噂を背後に置き去りにして、勝利の知らせを告げようとしたという。同じ栄誉が、いま聖なる決定によって私になされた。

Epistolarum libri decem 1.95.7

7

Ita quantum gratiae Castores adepti sunt, tantum principes praestiterunt. Haec pro me copiosius et ornatius, quantum es linguae melior, apud auctorem beneficii prosequeris.

PL 18, 175D

こうして、カストルたちが得た好意と同じだけのものを、君主たちは与えた。このことを、私のために、あなたは舌のまさる分だけいっそう豊かに飾って、恩恵の与え手のもとで述べてほしい。

Epistolarum libri decem 1.95.8

8

Habes summam voluntatis meae; cui si quid commendationis inspiraveris, caeteris ornamentis animi tui adjicietur decus praesentis officii. Vale.

PL 18, 175D

これが私の思いの総体である。あなたがこれに何か推奨をふきこむなら、あなたの心のほかの飾りに、いまの務めの美が加わるだろう。健やかであれ。