シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber III, Caput IV 第III巻 第IV章

SYMMACHUS JULIANO RUSTICO.

シュンマクスよりユリアヌス・ルスティクスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 201B · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 3.4.1

1

Decet ut litteras meas frequenter efflagites, nec tamen convenit ut de silentio grave quippiam suspiceris. Oblitum me tui, quod in hanc diem siluerim, censuisti.

PL 18, 201B

あなたが私の書簡をしばしば求めるのは当然だが、沈黙について重い疑いを抱くのはふさわしくない。今日まで私が黙っていたことから、あなたは私があなたを忘れたと判断した。

Epistolarum libri decem 3.4.2

2

An ita vel mei animi fides inclara est, vel tui meriti angusta momenta, ut huic de me opinioni locus esse debuerit? Quare amicitia communis plus accepit injuriae ex tua suspicione, quam ex meo silentio.

PL 18, 201B

私の心の信義がそれほど知られておらず、あなたの価値の重みがそれほど狭いために、私についてのこの見方に場所が与えられるはずだったのか。ゆえに、共通の友情は、私の沈黙よりもあなたの疑いのほうから、より多くの傷を受けた。

Epistolarum libri decem 3.4.3

3

Minus est enim, necessitate officium deserere, quam voluntate praepropera judicare. Putas solemni genere defensionis levare peccatum? Diu affui, longa otia in secessu ruris exegi, tabellarii defuerunt.

PL 18, 201C

必要に迫られて務めを捨てることは、性急な意志で判断することより小さな過ちだからだ。あなたは、決まりきった弁明の型で過ちを軽くできると思うのか。私は長く〔そこに〕いた〔底本は affui。文脈からは abfui(不在だった)の意かとも読める〕、田舎の隠れ家で長い閑暇を過ごした、使いの者がいなかった、と。

Epistolarum libri decem 3.4.4

4

Haec etsi vera plerumque sunt, tamen assiduitate detrita in invidiam mendacii reciderunt. Meae occupationes ab usu remotae, nihil mediocre protendunt, cujus rem familiarem nova incessit affinitas, contra rationem legum, felicitatem temporum, consensum parentum, pacta majorum.

PL 18, 201C

これらはたいてい本当であっても、頻繁に使われて擦り切れ、嘘だという悪評に落ちた。私の用事は常のものから離れ、並のものではない事を示している。私の家に新しい姻戚の縁が加わったが、それは法の理に反し、時代の幸いに反し、親たちの合意に反し、祖先の取り決めに反している。

Epistolarum libri decem 3.4.5

5

Sed reprimam me, neque his querelis ulterius immorabor, quas tabellarius, si veritati amicus est, explicabit. Ita fiet ut et tibi cognitio gestorum plena proveniat, et ego excusationem meam potius indicasse videar quam dolorem. Vale.

PL 18, 201C

だが私は自分を抑え、これ以上こうした嘆きにとどまらない。使いの者が、もし真実の友であるなら、これを説明するだろう。そうすれば、あなたには出来事の十分な知識が届き、私も、痛みよりむしろ弁明を述べたと見えるだろう。健やかであれ。