シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VII, Caput CX 第VII巻 第CX章

SYMMACHUS PATRUINO.

シュンマクスよりパトルイヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 308B · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 7.110.1

1

Duo ad me bona paritis voluptatis recentes nuntii pertulerunt: et vos justis honorum crevisse processibus, et domino ac filio meo Flaviano fructum privati otii esse delatum.

PL 18, 308B

二つの善い報せが、同じ喜び〔底本は paritis。paris と読む〕をもって、近ごろ私のもとに届いた。あなたの栄誉が正当な昇進によって増したこと〔vos。一人の相手への敬意の複数〕、そして、わが主にして息子フラウィアヌスに、私的な閑暇の実りがもたらされたことである。

Epistolarum libri decem 7.110.2

2

Sumpta igitur gemina fide, vestras litteras super hoc exspectare debui, quas aestimavi per verecundiam differendas. Quare aestimationem laetitiae meae vobis relinquo: quia mensuram ejus de vestro in nos amore colligitis.

PL 18, 308B

二重の確かさを得たので、これについてあなたの書簡を待つべきだった。だが、あなたは遠慮から後回しにしたのだと考えた。それゆえ、私の喜びの大きさの見積もりは、あなたに任せる。あなたがそれを、我々に対するあなたの愛から量るからである。

Epistolarum libri decem 7.110.3

3

Sed his gaudiis etiam illa opto conjungi, quae de praetoria editione filii mei jam pridem postulata meministis. Nam vehementer admiror, justis et solemnibus desideriis nondum arrisisse sacrum rescriptum.

PL 18, 308C

だが、これらの喜びに、もう一つのことも結ばれるよう願う。我が子の法務官職の催しについて、すでにだいぶ前に願い出たことを、あなたは覚えているだろう。正当で慣例にかなった望みに、聖なる勅答がまだ微笑まないことを、私は強く驚いている。

Epistolarum libri decem 7.110.4

4

Itaque secundis litteris rursus oravi, ut petitiones nulli graves, mihi vero jucundas, quibus missa pariter etiam minorum magistratuum exempla suffragantur, benigne, ut mos ejus est, tradi jubeat effectui.

PL 18, 308C

そこで、二度目の書簡でふたたび彼に頼んだ。誰にも重荷とならず、私にはまことに喜ばしい願い、下位の官職に出された先例もそれを後押しする願いを、好意をもって、彼の常のとおり、実行に移すよう命じてくれるようにと。

Epistolarum libri decem 7.110.5

5

Sed beneficentiam tanti viri, cui semper voluptas est supra spem magna praestare, promptiorem spe reddendam, si, ut frequenter poposci, vestris admonitionibus provocetur. Vale.

PL 18, 308C

だが、これほどの人の恩恵は、いつも望み以上に大きく施すことを喜びとするから、あなたの注意が、私がたびたび頼んだとおり、彼を促すなら、望みよりも早くなされるはずである〔reddendam esse が省略された文と取った〕。健やかであれ。