シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber I, Caput LI 第I巻 第LI章

SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.

シュンマクスよりアゴリウス・プラエテクスタトゥスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 165C · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 1.51.1

1

Statueramus in externis adhuc morari; sed labantis patriae nuntius destinata mutavit; cum mihi in omnibus malis decolor videretur securitas mea. Ad hoc sacri pontificalis administratio curam de me et officium stati mensis exigit.

PL 18, 165C

我々は、なおよその地に留まると決めていた。しかし、祖国が傾いているという知らせが、予定を変えさせた。あらゆる災いの中で、私の安穏が色あせて見えたからである。さらに、神祇官の聖務の管理が、私に配慮と、定められた月の務めを求めている。

Epistolarum libri decem 1.51.2

2

Neque enim fert animus in tanta sacerdotum negligentia sufficere collegam. Fuerit haec olim simplex divinae rei delegatio. Nunc aris deesse Romanos genus est ambiendi. Vos Etruria quousque retinebit? Jam querimur esse aliquid, quod tandiu civibus praeferatur.

PL 18, 165C

実際、祭司たちのこれほどの怠りの中で、同僚を代わりに立てることは、私の心が許さない。かつてこれは、神事の単なる委任であったろう。今や、祭壇にローマ人がいないことは、ある種の人気取りである。あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕を、エトルリアはいつまで引き留めるのか。すでに我々は嘆く、市民よりもこれほど長く優先されるものがあることを。

Epistolarum libri decem 1.51.3

3

Sit licet ruris status mitior, non potest bene defrui otio, qui suis absentibus timet. Vale.

PL 18, 165C

田舎の状態がいくらか穏やかであっても、自分の者たちが不在で恐れている者は、閑暇を十分に享受できない。健やかであれ。