シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber III, Caput XXIV 第III巻 第XXIV章

SYMMACHUS MARINIANO.

シュンマクスよりマリニアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 207B · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 3.24.1

1

Quod fortunae tuae pollucibiliter floruerunt, meum duco compendium: quando ita animatus sum, ut amicorum prospera meis commodatibus externa non arbitret. Et revera quotus quisque homini dies laetus est, sua tantum secunda numeranti?

PL 18, 207B

あなたの境遇が華やかに花開いたことを、私は自分の益と考える。友の幸いを、自分の利益と無縁のものとは見なさない心になっているからだ。実際、自分の幸運だけを数える人間にとって、楽しい日がどれほどあろうか。

Epistolarum libri decem 3.24.2

2

Latius gaudet qui et alterius bonis pascitur. Qua me igitur gratulatione affectum putas, cum tibi comperi jugales deos matremfamilias copulasse, atque ex ea filium jam tempestivo dedisse proventu?

PL 18, 207B

他人の善によっても養われる者は、より広く喜ぶ。婚姻の神々があなたに一家の主婦〔matremfamilias〕を結びつけ、その妻からすでに時宜を得た実りとして息子〔filium。次の節の filiolae(娘)と合わない〕を授けたと知ったとき、私がどれほどの喜びを覚えたと思うか。

Epistolarum libri decem 3.24.3

3

Nam ut scis, intervallo maris atque terrarum quo detinemur, non prius conjugem tibi, quam sobolem accessisse cognovi. Quippe unis litteris et nuntium filiolae recens editae, et nuptialem sportulam detulisti.

PL 18, 207B

ご存じのとおり、我々を隔てる海と陸の隔たりのために、あなたに妻が加わったことを、子が加わったことより先には知らなかった。実際あなたは、一通の書簡で、生まれたばかりの娘の知らせと婚礼の祝儀〔sportulam〕とをともに届けたのだ。

Epistolarum libri decem 3.24.4

4

Quae quidem bona tibi dispertita temporibus acciderunt, sed meum pectus pariter ingressa sunt. Cedant gaudia divisa conjunctis. Uberiorem fructum mihi praestitit mora. Jam non queror quod epistolae tuae serae sunt. Jucunda dilatio est, quae simul bona pluria restituit. Vale.

PL 18, 207C

これらの善は時を分けてあなたに降りかかったが、私の胸には同時に入った。分かたれた喜びは、結ばれた喜びに譲るがよい。遅れは私により豊かな実りを与えた。あなたの書簡が遅いことを、もう嘆かない。多くの善をいっぺんに返してくれる遅れは快い。健やかであれ。