シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VI, Caput VII 第VI巻 第VII章

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.

シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 268A · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 6.7.1

1

Taburnius evocatum me non siluit; et fortasse miremini, nihil super ea re meis paginis indicatum. Sed quia multis ac necessariis causis domi manere decreveram, inanis esse operae judicavi, irrita ad vos, et dissimulata perferre.

PL 18, 268A

タブルニウスは、私が召されたことを黙っていなかった。おそらく諸君は、この件について私の書簡が何も知らせなかったことを不思議に思うであろう。しかし、多くの必要な理由から家に留まると決めていたので、実らず、私が取り合わなかったことを諸君に伝えるのは、無益な骨折りだと判断した。

Epistolarum libri decem 6.7.2

2

Credo autem sanctae unanimitati vestrae incomperta non esse, quae me a peregrinandi consilio retraxerunt. Nam et fractam valetudinem meam nostis, et unici mei solitudinem contemplamini, et eruptiones fluminum usque ad metum diluvii comperistis.

PL 18, 268A

だが、尊ぶべき、心を一つにする諸君には、私を旅の考えから引き戻した事情が知られていないはずはないと思う。実に、諸君は私の損なわれた健康を知っており、一人息子のひとりぼっちを思い、川の氾濫が洪水の恐れに至ったことも聞き及んでいる。

Epistolarum libri decem 6.7.3

3

Pontium quoque ruinas, et montium labes apud vos, ut arbitror, fama non tacuit. Ex quo factum est, ut caeteri quoque veniam postularent, quos similis accitus exciverat, praeter Arcentium et Evangelium: quorum alterum vigor adolescentiae, alterum incautus animus objecit incertis.

PL 18, 268A

橋の崩落や山崩れも、思うに、諸君のもとで風聞が黙さなかった。そのため、同様の召喚で呼び出されたほかの者たちも、許しを求めた。アルケンティウスとエウァンゲリウスは別である。一方は若さの勢いが、他方は不用心な心が、不確かな事に身をさらした。

Epistolarum libri decem 6.7.4

4

Intelligo vos profectione hominis non amici posse terreri. Sed ut scrupulum hunc rejiciatis admoneo. Nam et meis litteris multa curata sunt; et proficiscentibus datum negotium est, ut aemuli obtrectatio repellatur.

PL 18, 268B

敵対する男の出立が諸君を怖がらせうることは分かる。だが、この不安を捨てるよう勧める。実に、私の書簡で多くの手配がなされ、出発する者たちには、競争相手の中傷を退けるよう務めが与えられている。

Epistolarum libri decem 6.7.5

5

Quare curarum vacui agite otium, meque ut facere dignamini, scriptorum assiduitate refovete. Valete.

PL 18, 268B

だから、憂いなく暇を過ごせ。そして諸君がそうすることをよしとしているとおり、私を頻繁な書簡で元気づけてほしい。健やかであれ。