Epistolarum libri decem 2.5.1
Delati Formias post multam partem diei, cum vos ejus rei sollicitos crederemus, percontationem vestram scriptione praevertimus. Nec magis de navigatione fuistis anxii, quam trepidabamus, ne diu essetis incerti.
PL 18, 179Bかなり日が過ぎてからフォルミアエに運ばれた。諸君がそのことを案じていると我々は思ったので、諸君の問いに先んじて書いた。諸君が航海を案じた以上に、我々は、諸君が長く不安のままでいるのを恐れていた。
Epistolarum libri decem 2.5.2
Quod igitur responderi posset litteris vestris, prior sermo consumpsit. Nunc aestimate quanto nostra de vobis melior fuerit judicatio, quam vestra de nobis.
PL 18, 179C諸君の書簡に答えうることは、先の言葉が使い尽くした。いま推し量れ、諸君についての我々の判断が、我々についての諸君の判断より、どれほどまさっていたかを。
Epistolarum libri decem 2.5.3
Contemplati enim sumus magnitudinem sollicitudinis vestrae, priusquam litteras mitteretis: cum ideo mitteretis, quia nos scripturos, nisi admonitos non putastis. Vale.
PL 18, 179C実に我々は、諸君が書簡を送る前に、諸君の憂慮の大きさを見通していた。諸君が送ったのは、促されなければ我々が書くとは思わなかったからである。健やかであれ。