Epistolarum libri decem 10.4.1
Propositi atque ingenii mei est eorum famam curare quos diligo. Tibi autem plus me favoris impendere hortatur affinitas.
PL 18, 358C私の志と気質からして、愛する人々の評判を気にかけることは私の務めである。とりわけあなたには、姻戚の縁が、より多くの好意を注ぐよう私を促す。
Epistolarum libri decem 10.4.2
Quo circa impatienter fero apparitorum notariis senatui nuntiari, quod Romani populi magistratus abesse patiaris, et in tuam referri injuriam quod patriae functiones ab obnoxiis deseruntur.
PL 18, 358Cそれゆえ、下役たちの書記によって元老院に、ローマ人民の官職者が不在であることをあなたが黙認していると告げられ、都の務めが、それを負うべき者たちに放棄されていることが、あなたへの非難に帰せられていると聞いて、私は耐えがたい。
Epistolarum libri decem 10.4.3
Id etsi falso in aures publicas praesumo perlatum, fungor tamen admonendo parentis officio, et deprecor ut caeteris administrationis tuae laudibus hunc quoque titulum de quo laboramus adjicias.
PL 18, 358Cこの話が公の耳に届いたのは偽りだと私は思うが、それでも親としての忠告の務めを果たし、あなたの統治へのほかの称賛に、我々が苦心しているこの名誉の称号をも加えるよう懇願する。
Epistolarum libri decem 10.4.4
Grave quippe est ut generosae familiae viro, summis per Africam tribunalibus praeside, collegarum nonnulli munia Romana detrectent, et annus pene editoribus vacuus, pro consulari fastigio gignat invidiam.
PL 18, 358C名門の家の人であるあなたが、アフリカ全土の最高の法廷の総督を務めているのに、同僚の幾人かがローマの務めを避け、催し主を欠いてほとんど空となった年が、属州総督の高位〔pro consulari。アフリカの最高の法廷を司る属州総督(プロコンスル)の位と取った。「執政官格の」とも読める〕に対して妬みを生むのは、実に重大である。
Epistolarum libri decem 10.4.5
Audiant certe qui deserunt functiones, quanta impendii mediocritate anni superioris praetor Aedesius urbanos fecerit ludos, et de exemplo colligant quid praesentibus magistratibus honoris et levaminis deferatur.
PL 18, 358D務めを放棄する者たちは、昨年の法務官アエデシウスがどれほど慎ましい出費で都の競技を催したかを聞くがよい。そしてその例から、現職の官職者にどれほどの名誉と軽減が与えられるかを悟るがよい。