シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber I, Caput LXXXVIII 第I巻 第LXXXVIII章

SYMMACHUS HESPERIO.

シュンマクスよりヘスペリウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 173C · 2 sectiones

Epistolarum libri decem 1.88.1

1

Nunquam in me parcam, quin tuo animo obsequar. Novi quam sis sermonis mei exoptans. Propterea decrevi cum animo nihil supersedere litteris porrigendis, nec exspectare vicissitudinem, ne scribendi tardior fiam.

PL 18, 173C

あなたの心に従うために私が自分を惜しむことは決してない。あなたがどれほど私の言葉を待ち望んでいるか、知っている。それゆえ私は心に決めた。書簡を送ることを何も差し控えず、書くのが遅れないよう、返事を待たない、と。

Epistolarum libri decem 1.88.2

2

Sed ut ipse metui, ne mihi foret flagitio, si tacerem; sic velim tu caveas, culpam dissimulatae familiaritatis accendere. Quod te curaturum liquido habeo compertum; quia non minus ingenium tuum quam meritum meum cogitans, nequeo tui amoris esse diffidens.

PL 18, 173C

だが私は、黙っていれば恥となるのを恐れたように、あなたも、親しさを隠したという咎を燃え立たせないよう気をつけてほしい。あなたがそうすることを、私ははっきり確かめている。あなたの資質と私の功績とを等しく思えば、あなたの愛を疑うことができないからである。